PL 42, col. 146

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quod sententiam istam propter immutationem quae
futura est Apostolus dixerit, cum ait, Caro et sanguis
regnum Dei haereditate possidere non possunt, neque
corruptio incorruptionem haereditate possidebit; attendite
quid continuo subjiciat, et adjungat: Ecce mysterium
vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen
omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in novissima
tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti,
et nos immutabimur. Deinde contexit, et dicit
etiam illud quod paulo ante commemoravi, ut ostendat
qualis futura sit ipsa immutatio. Statim quippe
dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem,
et mortale hoc induere immortalitatem [(I Cor.
XV, 39 53)]
. Hinc ergo apparet quia caro et sanguis
regnum Dei non possidebunt, quia cum induerit incorruptionem
et immortalitatem, jam non caro et sanguis
erit, sed in corpus coeleste mutabitur. Quod
quidem ex occasione tractavimus, quia huic quoque
sententiae multum insidiari solent, negantes corporum
resurrectionem. Nam ista quaestio non de corpore,
sed de anima proposita est, quam putant sic accipi in
Lege, ut sanguis esse existimetur: quod nos nullo
modo sic intelligimus. Sed quamvis de pecorum animis
non curemus, cum quibus non habemus rationis
aliquam societatem: tamen illud quod Lex dixit, fundendum
esse sanguinem, nec in escam assumendum,
quia sanguis est anima, esse positum dicimus sicut
alia multa; et pene omnia Scripturarum illarum sacramenta
signis et figuris plena sunt futurae praedicationis,
quae jam per Dominum nostrum Jesum Christum
declarata est. Sic est enim sanguis anima, quomodo
petra erat Christus, sicut dicit Apostolus: Bibebant enim de spirituali sequente
petra, petra autem
erat Christus [(Id. X, 4)]
. Notum est autem filios
Israel petra percussa bibisse aquam in eremo [(Num.
XX, 11)] , de quibus loquebatur Apostolus, cum haec
diceret; nec tamen ait, Petra significabat Christum;
sed ait, Petra erat Christus. Quae rursus ne carnaliter
acciperetur, spiritualem illam vocat; id est, eam spiritualiter
intelligi docet. Longum est, et nunc non
necessarium, sacramenta ejusdem Legis exponere,
nisi cum breviter possint. Sufficit autem ut noverint
illi qui de his calumniantur, non ea nos ita intelligere,
ut illa solent irridere; sed quemadmodum Apostoli
omnia intelligentes pauca exposuerunt, ut ad easdem
regulas caetera posteris intelligenda relinquerent.
CAPUT XIII.
1.
De eo quod scriptum est in Deuteronomio, Videte ne obliviscamini testamentum Dei
vestri quod conscripsit, et faciatis vobis effigies et imagines:
addit etiam dicens, Deus vester ignis est edax,
et Deus zelans [(Deut. IV, 23, 24)]
. Haec verba de Scripturis
hoc modo ille Adimantus proposuit. Ejus enim
calumnias refutandas refellendasque suscepimus. Sed
et jam superius de zelo Dei cum calumniaretur,
puto satis esse responsum. Meminerimus tamen non
solum ibi, sed etiam hic, sic eum de zelo Dei criminatum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.