PL 42, col. 147
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Scripturas, ut adjungeret etiam quod de simulacris
non colendis in illis libris praecipitur a Domino
Deo nostro; quasi non ob aliud reprehendat
zelum Dei, nisi quod illo ipso zelo a cultu simulacrorum
prohibemur: vult ergo videri favere se simulacris.
Quod propterea faciunt, ut miserrimae et
vesanae suae sectae etiam Paganorum concilient benevolentiam.
Huic autem Legis capitulo illud evangelicum
opponit, ubi quidam accessit ad Dominum, et ait
illi: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo?
Cui respondit Jesus: Quid me interrogas de
bono? Nemo bonus, nisi unus Deus [(Marc. X, 17 et 18)]
.
Ut ex hoc videlicet contraria ista esse arbitremur,
quia in Lege dicitur, Deus ignis edax, et, Deus zelans;
in Evangelio autem, Nemo bonus, nisi unus Deus.
2.
Et de zelo quidem jam responsum est, non sic
esse ista verba in Scripturis posita, ut aliquam Dei
perturbationem cruciatumve significent: sed quia nihil
dignum de Deo dici potest, propterea usque ad
ista perventum est, quae cum homines indigna esse
putaverint, cogantur discere, etiam illa quae convenienter
de ineffabili divina excellentia se dicere existimant,
indigna esse majestate Dei; cujus sapientia
cum descensura esset usque ad corpus humanum,
prius usque ad humana verba descendit. Ecce dixi,
descendit: quod verbum si discutere coepero, proprie
me dixisse non video; non enim potest descendere,
nisi quod etiam de loco in locum moveri potest.
Nam qui descendit, locum superiorem deserere, et
inferiorem petere videtur. Dei autem Sapientia, cum
tota ubique praesto sit, nullo pacto migrare de loco
in locum potest. De qua Joannes in Evangelio dicit,
tanquam dominici pectoris particeps. Ait enim, In
hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et
mundus eum non cognovit: et tamen ipse adjungit et
dicit, In sua propria venit, et sui eum non receperunt [(Joan. I, 10, 11)]
.
Quomodo hic erat, et quomodo
venit, nisi quia illa sublimitas ineffabilis, ut hominibus
congruat, humanis sonis significanda est; ut autem
deos homines faciat, divino est intelligenda silentio?
Potest ergo reddi ratio, quare ita dictum sit:
non tamen potest aliquid de Deo digne dici, quod
ideo jam indignum est, quia potuit dici. Tolle de zelo
errorem et dolorem, quid remanebit aliud, nisi voluntas
custodiens castitatem, et corruptionem vindicans
conjugalem? Quo igitur verbo, nisi zelo Dei
melius posset insinuari, quod vocamur ad conjugium
Dei, et non vult nos turpi amore corrumpi, et
punit impudicitiam nostram, et diligit castitatem?
Non enim frustra vulgo dici solet: Qui non zelat, non
amat.
3.
Ad hoc etiam pertinet quod dictum est, edax
ignis: de quo disputare non debeo, sed potius ipsos
interrogare, quem ignem dixerit Dominus se venisse
mittere in hunc mundum. Hoc enim dictum est in
Evangelio, quod illi accusare non possunt, non ut
Christum honorent, sed ut decipiant Christianos.