PL 42, col. 148

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Quod cum eis commemoratum fuerit, quemadmodum
Dominus dixerit, Ignem veni mittere in terram [(Luc.
XII, 49)]
; miseri dicunt: Sed illud aliud est. Quibus
respondemus: Et hoc aliud est, noli metuere. Nam
ipse Christus loquitur etiam in Veteri Testamento,
cum dicit, Ego sum ignis edax [(Deut. IV, 24, et IX, 3)]
;
qui loquitur in Evangelio, quod ignem venerit in
hunc mundum mittere, id est, Verbum Dei, quod
est ipse. Nam veteres utique Scripturas exposuit post
resurrectionem discipulis, incipiens a Moyse et Prophetis
omnibus, quando ipsi discipuli ignem se accepisse
confessi sunt, dicentes: Nonne cor nostrum ardens
erat in nobis in via, cum aperiret nobis Scripturas [(Luc. XXIV, 32)]
?
Ipse est ignis edax: consumit enim
veterem vitam divinus amor, et innovat hominem:
ut ex eo quod Deus ignis est edax, faciat ut eum nos
amemus; ex eo autem quod Deus zelans est, ipse nos
amet. Nolite ergo timere ignem, quod est Deus: sed
timete ignem, quem paravit haereticis Deus.
4.
Quod enim Adimantus elegit de Evangelio locum,
quem huic Legis capitulo tanquam contrarium
apud imperitos objiceret, ubi ait Dominus, Nemo bonus,
nisi unus Deus, quoties invenitur bonitas Dei in
Veteri Testamento, quis numerare sufficiat? Unum
tamen ponam, quod quotidie in Ecclesia cantatur: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum
misericordia ejus
[(Psal. CXVII, 1, 29)]
. Certe et hoc
zelanti Deo, sicut Manichaei existimant, videtur esse
contrarium, et tamen in libris Veteris Testamenti
cantatur. Item rex ille, qui cum filio suo nuptias faceret,
invenit inter discumbentes hominem non habentem
vestem nuptialem; et eum primo amici nomine
appellans, manibus et pedibus colligatis mitti
jussit in tenebras exteriores [(Matth. XXII, 2-13)] : moleste
intelligentibus non videtur bonus. Et si ipsum
quisquam capitulum Evangelii proponeret, et sicut
facit Adimantus de Veteri Testamento, ita Evangelium
calumniose accusaret, laudans potius Veteris
Testamenti libros, ubi scriptum est, Confitemini Domino,
quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia
ejus; et reprehendens in Novo, quod vocatus conviva
in tantum supplicium propter vestem mittitur; et hoc
fraudulenta perversitate assidue faceret, ut omnia
loca lenitatis de Veteri Testamento colligeret, et loca
severitatis de Novo, et haec sibi adversa esse contenderet,
laudans Vetus, et reprehendens Novum: similiter
inveniret imperitos et divinarum Scripturarum
miserabiliter ignaros, quibus persuaderet Vetus potius
Testamentum, quam Novum esse retinendum. Quod
cum isti ex alia parte faciunt, id est, Vetus reprehendentes,
quasi contrarium Novo, miror quod non
cogitant posse aliquem aliquando utrumque legere, et
divina ope intellectum utrumque laudare; fraudemque
istorum atque malitiam vel dolere tanquam hominum,
vel cavere tanquam haereticorum, vel irridere
tanquam imperitorum et superborum.
CAPUT XIV.
1.
De eo quod scriptum est in
Deuteronomio: Secundum desiderium animae tuae occide,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.