PL 42, col. 155

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

prophetiam nolite exstinguere; omnia legite, quae
bona sunt tenete [(I Thess. V, 19-21)]
. Legenda est ergo
Scriptura divina, et Spiritus sancti dispensatio cognoscenda,
et intuenda prophetia; et rejicienda carnalis
servitus, et liberalis intelligentia retinenda.
CAPUT XVI.
1.
De eo quod scriptum est in
Deuteronomio: Observa et sanctifica diem quem praecepit
tibi Dominus. Sex diebus laborabis, et facies omne
opus tuum; septima vero die sabbati epulare Domino
Deo tuo, nullum faciens opus ipse tu, aut filius tuus,
aut filia tua, aut puer tuus, aut puella tua, bos tuus, et
asinus tuus, omnia jumenta tua, et colonus tuus. Sic
autem quiescet servus tuus et ancilla tua, quemadmodum
et tu. Memento quoniam servus fuisti in Aegypto, et
eruit te Dominus Deus tuus in manu potenti et brachio
excelso. Idcirco praecepit tibi Dominus custodire diem
septimum [(Deut. V, 12-15)]
. Et iterum in Genesi scriptum
est quemadmodum Abrahae de circumcisione
loquitur: Testamentum meum custodi, inquit, tu et
semen tuum, quod erit post te. Hoc est testamentum
meum quod servabis inter me, et te et semen tuum:
omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum;
et sit hoc signum testamenti inter me et vos. Octava
autem die circumcidetis omnes masculos in gente vestra,
ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter
alienigenam: et hoc erit testamentum in gente vestra.
Et omnis masculus qui non circumcidet praeputium
suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum
meum dissolvit [(Gen. XVII, 9-14)]
. Haec omnia
verba Veteris Testamenti, ut eis de Novo Testamento
adversetur, proponit Adimantus, et contraria esse
affirmat ea quae Dominus dicit in Evangelio de proselyto: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis
mare et terram ut faciatis unum proselytum; et
cum feceritis, erit filius gehennae, multo plus quam estis
vos
[(Matth. XXIII, 15)]
. Quasi vero propterea Dominus
proselytum dicat filium gehennae, quia circumciditur,
et sabbatum observat; et non potius quia Judaeorum
pravam conversationem cogitur imitari, non qua
observant praecepta Legis, sed qua faciunt contra
Legem. Quod alio loco de his apertissime dicit, ubi
ait quod rejiciunt mandatum Dei, ut suam constitutionem
confirment [(Id. XV, 3-6)] : quia cum Lex praeceperit
honorari patrem et matrem, instituerunt ipsi
quomodo exhonorentur parentes. Et item cum eis
dicit: Vae vobis, Scribae et Pharisaei, qui habetis clavem
regni coelorum, nec ipsi intratis, nec alios permittitis intrare [(Luc. XI, 52)]
.
Vel cum alio loco praecepit audientibus,
ut dictis Pharisaeorum et Scribarum obtemperarent,
facta vero eorum non imitarentur. Ait
enim: Super cathedram Moysi sedent: quae dicunt,
facite; sed quae faciunt, facere nolite: dicunt enim, et
non faciunt [(Matth. XXIII, 2 et 3)]
. Quo loco et auctoritatem
Legis quae per Moysen data est, confirmat Dominus,
et tamen cavendos et fugiendos esse mores
eorum qui Legi quam acceperant non obtemperabant,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.