PL 42, col. 156
Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
apertissime ostendit. Istis autem perversitatibus suis
faciebant, ut cum aliquis gentilis ad Legem eorum
transisset, id est, factus esset proselytus, haberet
mores eorum, et fieret filius gehennae, multo plus
quam ipsi essent. Dabant enim magnam operam ut
Judaeus fieret aliquis ex Gentibus, et Judaeum factum
cogebant suos mores pessimos imitari.
2.
Neque illud quod de Apostolo tanquam contrarium
commemorat, potuit advertere Adimantus manichaeus,
omnino non esse contrarium; quia totus ejus
oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem
Scripturae intentus erat. Commemorat enim dicentem
Apostolum: Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat
praeputium. In praeputio quis vocatus est? non
circumcidatur: quia praeputium nihil est, et circumcisio
nihil est, sed observatio praeceptorum Dei [(I Cor. VII,
18 et 19)]
. Quid enim manifestius quam hoc Apostolum
praecipere, ut unusquisque sicut vocatus erat, sic maneret?
Advenientibus enim rebus, quarum erant umbrae
illae observationes, id actum est, ut ostenderetur
in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis
rebus quas illae umbrae significabant esse venturas,
id est, Christum et Ecclesiam. Et propterea illa jam
omnia inania erant: nec tamen ea tanquam noxia
removenda, sed tanquam superflua contemnenda Apostolus
praecipit; ut si quis Judaeus Christo credidisset,
propter offensionem suorum non prohiberetur in ipsis
superfluis remanere, nec tamen in eis salutem suam
constitutam putaret: non enim signa illa, sed ea quae
his significantur in salutem introducunt. Ideoque praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio
mandatorum Dei.
Et quod alio loco ait: Utinam
et abscindantur qui vos conturbant [(Galat. V, 12)]
; non
quia circumcisio contraria est Evangelio, dicit Apostolus,
sicut Manichaei putant: sed illud est Evangelio
contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam
umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem.
Quod volebant qui Gentibus in Christum credentibus
jugum circumcisionis imponebant quasi ad salutem
necessarium, cum jam non esset umbra in corpore
figuranda, sed res ipsa in corde gestanda.
3.
Et quod dicit, Dies observatis, et sabbata, et solemnitates;
timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis [(Id. IV, 10 et 11)]
;
non sic scriptum est ut Adimantus
ponit. Non enim nominat ibi sabbatum Apostolus.
Dicit enim: Dies observatis et annos, et tempora; timeo
vos, ne frustra laboraverim in vobis. Sed putat esse de
sabbato dictum? Numquid et nos non dicimus ista
non esse observanda, sed illa potius quae his significantur?
Illi enim ea serviliter observabant, non intelligentes
ad quarum rerum significationem et praenuntiationem
pertinerent. Hoc in eis culpat Apostolus,
et in omnibus qui serviunt creaturae potius quam
Creatori [(Rom. I, 25)] . Nam nos quoque et dominicum
diem et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet
alias christianas dierum festivitates. Sed quia intelligimus
quo pertineant, non tempora observamus, sed
quae illis significantur temporibus. Manichaei autem
sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora