PL 42, col. 157

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

observent. Sed cum de his interrogantur secundum
opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut
non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt,
observare videantur. Quas quidem res fabulosas esse
atque falsissimas, aliis locis ostenditur. Nunc ad hoc
dictum est, ut ore suo cogantur fateri, posse talia
rationabiliter celebrari: et ideo circumcisionem carnis
et recte impositam servis, et recte a liberis intellectam
esse manifestum est. Repudiamus ergo eam
carnalem cum Apostolo, et approbamus eam spiritualem
cum Apostolo: et sabbati quietem non observamus
in tempore; sed signum temporale intelligimus,
et ad aeternam quietem quae illo signo significatur,
aciem mentis intendimus. Repudiamus itaque temporum
observationem cum Apostolo, et temporalium
signorum intelligentiam tenemus cum Apostolo:
duorumque Testamentorum differentiam sic probamus,
ut in illo sint onera servorum, in isto gloria liberorum
; in illo cognoscatur praefiguratio possessionis
nostrae, in isto teneatur ipsa possessio. Interpretatur
Apostolus sabbatum ad Hebraeos, cum dicit: Remanet
igitur sabbatismus populo Dei [(Hebr. IV, 9)]
. Interpretatur
etiam circumcisionem, cum dicit de Abraham: Et signum accepit circumcisionis signaculum
justitiae fidei
[(Rom. IV, 11)]
. Apostolicam itaque interpretationem
spiritualiter teneo: carnalem servitutis
observationem libertate contemno, utriusque Testamenti
auctorem Deum venerans, qui et veteri homini
fugienti tanquam dominus apposuit quod timeret, et
novo redeunti tanquam pater aperuit quod amaret.
CAPUT XVII.
1.
De eo quod in Exodo scriptum
est: Si aure audieris vocem meam, et facies quaecumque
praecipio tibi; odero odientes te; et contristabo contristantes
te: praecedet te angelus meus, et adducet te ad
Amorrhaeum, et Pherezaeum, et Chananaeum, et Jebusaeum,
et Gergesaeum; et occidetis illos. Deos eorum ne
adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione
evertite illos, et delete eorum memoriam [(Exod.
XXIII, 22-24)]
. His verbis de veteribus Libris ita commemoratis,
tanquam contrarium opponit Adimantus
quod in Evangelio scriptum est, dicente Domino: Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benedicite
his qui vobis maledicunt, et benefacite iis qui vos
oderunt, et orate pro iis qui vos persequuntur
[(Matth.
V, 44)]
. Quo loco primo illud videndum est, quod satis
esse debuerit homini volenti quasi contraria monstrare,
quod de occidendis inimicis in veteri Lege scriptum
esse commonuit. Dominus enim de inimicis diligendis,
utique de hominibus praecepit; quos per nostram
patientiam et charitatem ad salutem posse converti,
et quivis intelligit, et exemplis saepissime demonstratum
est. Quid ergo sibi vult, quod adjungenda consequentia
putavit, ubi scriptum est, Deos eorum ne
adoraveritis, neque feceritis opera ipsorum; sed eversione
evertite illos, et delete eorum memoriam; nisi
quia et deos Gentium Manichaei cogunt diligere? Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.