PL 42, col. 158

Contra Adimantum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quod in Evangelio Dominus ait, Diligite inimicos
vestros, non solum ad homines, sed ad daemonia
quoque, vel etiam ad simulacra pertinere arbitrantur.
Quod si ita est, quis non istam detestetur amentiam?
Si autem non hoc arbitrantur, iste plurimum erravit,
qui superstitiones Gentium evertendas esse praeceptas
in Veteri Testamento commemorare voluit, cum
in Novo quod scriptum est de inimicis diligendis,
tanquam contrarium vellet opponere.
2.
Nos autem neque illud quod de hostibus hominibus
occidendis in veteribus Libris illi populo dictum
est contrarium esse dicimus huic praecepto evangelico,
quo nobis ut inimicos nostros diligamus Dominus jubet:
quandoquidem illa inimicorum interfectio carnali
adhuc populo congruebat, cui Lex tanquam
paedagogus data erat, sicut Apostolus dicit [(Galat. III,
24)] . Hi vero qui tunc in illo populo sancti et spirituales
homines erant paucissimi, sicut Moyses, sicut
Prophetae, quo animo facerent illam inimicorum interfectionem,
et utrum eos quos interficiebant, diligerent,
multum latet indoctos et impios, qui diligunt
caecitatem suam; qui quoniam non sunt idonei videre
ista, mole potius auctoritatis urgendi sunt. Quid enim
est quod dicit Apostolus: Ego quidem absens corpore,
praesens autem spiritu, jam judicavi quasi praesens eum
qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi
congregatis vobis et meo spiritu, cum potentia Domini
Jesu, tradere ejusmodi satanae in interitum carnis, ut
spiritus salvus sit in die Domini Jesu [(I Cor. V, 3-5)]
?
Quid enim habet illa interfectio, quam multum isti
exaggerant et invidiose ventilant, nisi interitum carnis?
Sed quia exposuit Apostolus quo animo faceret,
satis declaravit in aliquem inimicum vindictam cum
charitate posse procedere. Et tamen hic etiam alio
modo fortasse interitus carnis, qui fit per poenitentiam,
potest intelligi. Ipsi autem legunt scripturas
apocryphas, quas etiam incorruptissimas esse dicunt,
ubi scriptum est apostolum Thomam maledixisse homini,
a quo per imprudentiam palma percussus est,
ignorante quis esset, maledictumque illud continuo
venisse ad effectum. Nam cum ille homo, quoniam
minister convivii erat, ut apportaret aquam exisset ad
fontem, a leone occisus et dilaniatus est. Quod ut manifestaretur
ad aliorum terrorem, canis manum ejus intulit
mensis, ubi convivabatur Apostolus: atque ita cum
causa quaereretur a nescientibus, eisque panderetur, in
magnum timorem et magnum honorem Apostoli eos esse
conversos; atque hinc Evangelii exordium commendandi
exstitisse. Si vellet aliquis dentes Manichaeorum
in ipsos convertere, quam mordaciter ista reprehenderet!
Sed quia et ibi tacitum non est quo animo
factum sit, videtur dilectio vindicantis. Sic etenim in
illa scriptura legitur, quod deprecatus fuerit Apostolus
pro illo in quem temporaliter vindicatum est, ut
ei parceretur in futuro judicio. Si ergo tempore Novi
Testamenti, quo maxime charitas commendatur, de
poenis visibilibus divinitus injectus est carnalibus timor
; quanto magis tempore Veteris Testamenti hoc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.