PL 42, col. 30

De haeresibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

XXIV.
SEVERIANI a Severo exorti, vinum non bibunt,
eo quod fabulosa vanitate de satana et terra
germinasse asserant vitem. Etiam ipsi non sanam doctrinam
suam, quibus volunt, inflant nominibus principum,
carnis resurrectionem cum Vetere Testamento
respuentes.
XXV.
TATIANI a Tatiano quodam instituti, qui et
Encratitae appellati sunt, nuptias damnant, atque
omnino pares eas fornicationibus aliisque corruptionibus
faciunt: nec recipiunt in suorum numerum conjugio
utentem, sive marem, sive feminam. Non vescuntur
carnibus, easque omnes abominantur. Prolationes
quasdam fabulosas saeculorum etiam isti sapiunt.
Saluti primi hominis contradicunt. Epiphanius Tatianos
et Encratitas ita discernit, ut Encratitas Tatiani
schismaticos dicat.
XXVI.
CATAPHRYGES sunt, quorum auctores fuerunt
Montanus tanquam paraclitus, et duae prophetissae
ipsius, Prisca et Maximilla. His nomen provincia
Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt, ibique vixerunt: et
etiam nunc in eisdem partibus populos habent. Adventum
Spiritus sancti a Domino promissum, in se
potius quam in Apostolis fuisse asserunt redditum.
Secundas nuptias pro fornicationibus habent: et ideo
dicunt eas permisisse apostolum Paulum, quia ex
parte sciebat, et ex parte prophetabat: nondum enim
venerat quod perfectum est [(I Cor. XIII, 9, 10)] . Hoc
autem perfectum in Montanum et in ejus prophetissas
venisse delirant. Sacramenta perhibentur habere funesta:
nam de infantis anniculi sanguine, quem de
toto ejus corpore minutis punctionum vulneribus extorquent,
quasi eucharistiam suam conficere perhibentur,
miscentes eum farinae, panemque inde facientes:
qui puer si mortuus fuerit, habetur apud
eos pro martyre; si autem vixerit, pro magno sacerdote
.
XXVII.
PEPUZIANI sive Quintilliani, a loco quodam
nominati sunt, quam civitatem desertam dicit Epiphanius.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.