PL 42, col. 32
De haeresibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
haeresim lapsus est.
XXXVI.
NOETIANI a quodam Noeto, qui dicebat
Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum
sanctum.
XXXVII.
VALESII et se ipsos castrant, et hospites
suos, hoc modo existimantes Deo se debere servire.
Alia quoque haeretica docere dicuntur et turpia: sed
quae illa sint, nec ipse commemoravit Epiphanius,
nec uspiam potui reperire.
XXXVIII.
CATHARI, qui se ipsos isto nomine,
quasi propter munditiam, superbissime atque odiosissime
nominant, secundas nuptias non admittunt,
poenitentiam denegant, Novatum sectantes haereticum:
unde etiam Novatiani appellantur.
XXXIX.
ANGELICI, in angelorum cultum inclinati,
quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XL.
APOSTOLICI, qui se isto nomine arrogantissime
vocaverunt, eo quod in suam communionem non reciperent
utentes conjugibus et res proprias possidentes:
quales habet Catholica et monachos et clericos
plurimos. Sed ideo isti haeretici sunt, quoniam se ab
Ecclesia separantes, nullam spem putant eos habere,
qui utuntur his rebus, quibus ipsi carent. Encratitis
isti similes sunt: nam et Apotactitae appellantur.
Sed et alia nescio quae propria haeretica docere perhibentur.
XLI.
SABELLIANI ab illo Noeto quem supra memoravimus,
defluxisse dicuntur; nam et discipulum ejus
quidam perhibent fuisse Sabellium. Sed qua causa
duas haereses eas Epiphanius computet, nescio: cum
fieri potuisse videamus, ut fuerit Sabellius iste famosior,
et ideo ex illo celebrius haec haeresis nomen
acceperit. Noetiani enim difficile ab aliquo sciuntur:
Sabelliani autem sunt in ore multorum. Nam et
Praxeanos eos a Praxea quidam vocant; et Hermogeniani
vocari ab Hermogene potuerunt: qui Praxeas
et Hermogenes eadem sentientes, in Africa fuisse
dicuntur. Nec tamen istae plures sectae sunt; sed
unius sectae plura nomina, ex his hominibus qui in
ea maxime innotuerunt: sicut Donatistae, iidem
Parmenianistae; sicut Pelagiani, iidem Coelestiani.
Unde ergo sit factum ut Noetianos et Sabellianos,
non unius haeresis duo nomina, sed tanquam duas
haereses supradictus Epiphanius poneret, liquido invenire
non potui: quia si quid inter se differunt,
tam obscure dixit, studio forsitan brevitatis, ut non
intelligam; loco quippe isto, quo et nos, tam
longe a Noetianis Sabellianos commemorans: Sabelliani,
inquit, similia Noeto dogmatizantes, praeter
hoc quod dicunt Patrem non esse passum (Epiphanius,
in Anacephalaeosi ). Quomodo de Sabellianis
intelligi potest, cum sic innotuerint dicere Patrem
passum, ut Patripassiani quam Sabelliani crebrius
nuncupentur? Aut si forte in eo quod ait, praeter