PL 42, col. 383

Contra Faustum Manichaeum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Reply to Faustus the Manichæan 20.19 · Reply to Faustus the Manichæan 20.18 · Reply to Faustus the Manichæan 20.20

ejusdem sacrificii memoriam celebrant, sacrosancta
oblatione et participatione corporis et sanguinis Christi.
Manichaei vero nescientes quid damnandum sit in
sacrificiis gentium, et quid intelligendum in sacrificiis
Hebraeorum, et quid tenendum vel observandum
in sacrificio Christianorum; vanitatem suam sacrum
offerunt diabolo, qui eos decepit, recedentes a fide,
intendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum
in hypocrisi mendaciloquorum.
CAPUT XIX.
Discat ergo Faustus, vel potius
illi qui ejus litteris delectantur, monarchiae opinionem
non ex Gentibus nos habere; sed Gentes non
usque adeo ad falsos deos esse delapsas, ut opinionem
amitterent unius veri Dei, ex quo est omnis qualiscumque
natura. Sapientes enim eorum (quia, sicut
dicit Apostolus, Invisibilia Dei, a constitutione mundi,
per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna
quoque virtus ejus ac divinitas, ut sint inexcusabiles)
cognoscentes Deum, non sicut Deum honorificaverunt,
aut gratias egerunt; sed evanuerunt in
cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum:
dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt,
et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem
imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et
quadrupedium, et serpentium. Haec sunt enim simulacra
Gentium, in quibus interpretandis non habent exitum,
nisi ad creaturam quam condidit Deus; ut in ipsa
quoque interpretatione simulacrorum, de qua se peritiores
eorum jactare atque inflare consueverunt, hoc
in eis fiat quod paulo post idem apostolus dicit: Coluerunt
et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui
est benedictus in saecula [(Rom. I, 20-25)]
. Vos autem et
in eo quod eis dissimiles estis, vani estis; et in eo
quod eis similes estis, pejores estis. Ad hoc enim
non cum ipsis creditis monarchiam, quod illi verum
credunt, ut ipsius unius Dei substantiam expugnabilem
corruptibilemque credatis; quod est impiae vanitatis:
in pluribus autem diis colendis doctrina daemoniorum
mendaciloquorum illis persuasit multa
idola, vobis multa phantasmata.
CAPUT XX.
Nec sacrificia eorum vertimus in
agapes: sed sacrificium illud quod paulo ante commemoravi
intelleximus, dicente Domino, Misericordiam
volo quam sacrificium. Agapes enim nostrae pauperes
pascunt, sive frugibus, sive carnibus. Pascitur enim
creatura Dei de creatura Dei, quae humanis dapibus
congrua est. Vobis autem quia daemonia mendaciloqua
persuaserunt, non ad regendam carnem, sed ad
exercendam blasphemiam, abstinere a cibis, quos Deus
creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus,
et his qui cognoverunt veritatem; quoniam omnis
creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum
gratiarum actione percipitur [(I Tim. IV, 2-4)]
: ingrati
Creatori, et pro largis ejus beneficiis sacrilegas retribuentes
injurias, quoniam plerumque in agapibus
etiam carnes pauperibus erogantur, misericordiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.