PL 42, col. 782
Contra Maximinum episcopum Arianorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi
vobis [(Matth. XXVIII, 18-20)]
: utquid commemoraveris,
et quid inde probare volueris, prorsus nescio. Numquid
enim ait, Data est mihi a Deo meo potestas?
Quod si dixisset, propter ipsam humanam formam
dictum fuisse ambigi non deberet. Quia vero non dixit;
quid isto testimonio volueris agere, non intelligo. Imo
intelligo te id egisse, ut abundantius loquereris. Si
enim tanquam Deo data est haec potestas, nascenti
eam Pater dedit, non indigenti; quia gignendo dedit,
non augendo. Si vero tanquam homini data est haec
potestas, quid habet quaestionis? An forte nos admonere
voluisti, quod baptizari Dominus jusserit gentes
in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? Ubi audis
unum nomen, et unam non vis intelligere deitatem.
3.
Quod autem dicis, et ante incarnationem Christi,
Patrem dictum esse Deum ejus, quoniam scriptum
est, Unxit te, Deus, Deus tuus; longe antequam
Christus venisset in carne: itane non intelligis in
prophetia esse praedictum, tanquam fuerit factum
quod erat futurum? Annon sic in prophetia ait ipse
Dominus, Foderunt manus meas et pedes [(Psal. XXI,
18)]
; et caeterea quibus passionem suam tanto ante
praenuntiavit, et quod futurum fuerat, tanquam jam
factum esset expressit? Dictum est ergo in prophetia
rerum futurarum, tanquam locutione rerum praeteritarum, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae
participibus tuis:
participes ejus significans, qui futuri
fuerant servi ejus, socii ejus, amici ejus, fratres ejus,
membra ejus. Praedictum est ergo quod futurum erat,
ut ungeret Deus Christi hominem Christum: qui tamen
sic factus est homo, ut maneret Deus. Ungeret autem,
non visibili et corporali oleo, sed Spiritu sancto,
quem Scriptura nomine olei exsultationis, figurata, ut
solet, locutione significat. Dixit autem, Unxit; non
dixit, Uncturus est: quia in praedestinatione jam factum
erat, quod suo tempore futurum erat. Ubi tu
timens ne Spiritus sanctus, quo unctus est Christus,
major videatur esse quam Christus, quia revera major
est homine Christo; qui enim sanctificat, eo qui
sanctificatur est major: hoc ergo timens, voluisti oleo
exsultationis eam laetitiam significatam videri, qua
Filius exsultavit cum Patre, quando est condita creatura.
Et commemorasti, ut soles, testimonia causae
tuae non necessaria, de laetitia Patris et Filii. Sed
quid facturus es? quo iturus? Quomodo id quod est
luce clarius, aut negaturus, aut in aliud quodcumque
versurus es, cum recitatur tibi quod beatus Petrus in
Apostolorum Actibus dixit: Hunc Jesum a Nazareth,
quem unxit Deus Spiritu sancto [(Act. X, 38)]
.
Ecce quod prophetabatur, quando dictum est, Unxit
te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, vel, oleo laetitiae,
prae participibus tuis. Deus enim cui dictum est in eodem
Psalmo, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi;
virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et
odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus