PL 42, col. 908
De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On the Holy Trinity 4.20 · On the Holy Trinity 4.0
quod mente aliquid aeternum, quantum possumus,
capimus, non in hoc mundo sumus: et omnium
justorum spiritus, etiam adhuc in hac carne viventium,
in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc
mundo. Sed Pater cum ex tempore a quoquam cognoscitur,
non dicitur missus: non enim habet de
quo sit, aut ex quo procedat. Sapientia quippe dicit, Ego ex ore Altissimi prodivi
[(Eccli. XXIV, 5)]
; et de
Spiritu sancto dicitur, A Patre procedit [(Joan. XV,
26)]
: Pater vero, a nullo.
29.
Sicut ergo Pater genuit, Filius genitus est: ita
Pater misit, Filius missus est. Sed quemadmodum
qui genuit et qui genitus est, ita et qui misit et qui
missus est unum sunt; quia Pater et Filius unum sunt [(Id. X, 30)] .
Ita etiam Spiritus sanctus unum cum eis
est; quia haec tria unum sunt. Sicut enim natum esse
est Filio, a Patre esse; ita mitti est Filio, cognosci
quod ab illo sit. Et sicut Spiritui sancto donum Dei
esse, est a Patre procedere ita mitti, est cognosci
quia ab illo procedat. Nec possumus dicere quod
Spiritus sanctus et a Filio non procedat: neque enim
frustra idem Spiritus et Patris et Filii Spiritus dicitur.
Nec video quid aliud significare voluerit, cum
sufflans in faciem discipulorum ait: Accipite Spiritum
sanctum [(Joan. XX, 22)]
. Neque enim flatus ille
corporeus, cum sensu corporaliter tangendi procedens
ex corpore, substantia Spiritus sancti fuit; sed demonstratio
per congruam significationem, non tantum
a Patre, sed et a Filio procedere Spiritum sanctum.
Quis enim dementissimus dixerit, alium fuisse
Spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post
ascensionem suam misit [(Act. II, 1-4)] ? Unus enim est
Spiritus Dei, Spiritus Patris et Filii, Spiritus sanctus,
qui operatur omnia in omnibus [(I Cor. XII, 6)] . Sed
quod bis datus est, dispensatio certe significationis
fuit, de qua suo loco, quantum Dominus dederit, disseremus.
Quod ergo ait Dominus, Quem ego mittam
vobis a Patre [(Joan. XV, 26)]
; ostendit Spiritum et Patris
et Filii. Quia etiam cum dixisset, Quem mittet
Pater, addidit, in nomine meo [(Id. XIV, 26)]
; non tamen
dixit, Quem mittet Pater a me: quemadmodum
dixit, Quem ego mittam vobis a Patre: videlicet ostendens
quod totius divinitatis, vel, si melius dicitur, deitatis,
principium Pater est. Qui ergo a Patre procedit
et Filio, ad eum refertur a quo natus est Filius. Et
quod dicit evangelista, Spiritus nondum erat datus,
quia Jesus nondum erat glorificatus [(Id. VII, 39)]
: quomodo
intelligitur, nisi quia certa illa Spiritus sancti
datio vel missio post clarificationem Christi futura
erat, qualis nunquam antea fuerat? Neque enim antea
nulla erat, sed talis non fuerat. Si enim antea
Spiritus sanctus non dabatur, quo impleti Prophetae
locuti sunt? cum aperte Scriptura dicat, et multis locis
ostendat, Spiritu sancto eos locutos fuisse: cum et