PL 42, col. 964
De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On the Holy Trinity 9.4 · On the Holy Trinity 9.0
quia et si relative dicuntur ad invicem, in sua tamen
sunt singula quaeque substantia. Nec sicut color et
coloratum relative ita dicuntur ad invicem, ut color
in subjecto colorato sit, non habens in se ipso propriam
substantiam; quoniam coloratum corpus substantia
est, ille autem in substantia: sed sicut duo
amici etiam duo sunt homines, quae sunt substantiae;
cum homines non relative dicantur, amici autem
relative.
6.
Sed item quamvis substantia sit amans vel
sciens, substantia sit scientia, substantia, sit amor,
sed amans et amor, aut sciens et scientia relative ad
se dicantur sicut amici; mens vero aut spiritus non
sint relativa, sicut nec homines relativa sunt: non
tamen sicut amici homines possunt seorsum esse ab
invicem, sic amans et amor, aut sciens et scientia.
Quanquam et amici corpore videntur separari posse,
non animo, in quantum amici sunt: verumtamen
fieri potest ut amicus amicum etiam odisse incipiat,
et eo ipso amicus esse desinat, nesciente illo, et adhuc
amante. Amor autem quo se mens amat, si esse desinat,
simul et illa desinet esse amans. Item notitia
qua se mens novit, si esse desinat, simul et illa nosse
se desinet. Sicut caput capitati alicujus utique caput
est, et relative ad se dicuntur, quamvis etiam substantiae
sint: nam et caput corpus est, et capitatum;
et si non sit caput, nec capitatum erit. Sed haec
praecisione ab invicem separari possunt, illa non possunt.
7.
Quod si sunt aliqua corpora quae secari omnino
et dividi nequeunt; tamen nisi partibus suis constarent,
corpora non essent. Pars ergo ad totum relative
dicitur; quia omnis pars alicujus totius pars est, et
totum omnibus partibus totum est. Sed quoniam et pars
corpus est, et totum; non tantum ista relative dicuntur,
sed etiam substantialiter sunt. Fortassis ergo mens totum
est, et ejus quasi partes amor quo se amat, et scientia
qua se novit, quibus duabus partibus illud totum
constat? An tres sunt aequales partes, quibus totum
unum completur? Sed nulla pars totum, cujus pars
est, complectitur: mens vero cum se totam novit,
hoc est perfecte novit, per totum ejus est notitia ejus;
et cum se perfecte amat, totam se amat, et per totum
ejus est amor ejus. Num ergo sicut ex vino et
aqua et melle una fit potio, et singula per totum sunt,
et tamen tria sunt (nulla enim pars est potionis,
quae non habeat haec tria; non enim juncta, velut si
aqua et oleum essent, sed omnino commixta sunt;
et substantiae sunt omnes, et totus ille liquor una
quaedam est ex tribus confecta substantia); tale aliquid
arbitrandum est esse simul haec tria, mentem,
amorem, notitiam? Sed non unius substantiae sunt,
aqua, vinum, et mel, quamvis ex eorum commixtione
fiat una substantia potionis. Quomodo autem illa tria
non sint ejusdem substantiae, non video; cum mens
ipsa se amet, atque ipsa se noverit; atque ita sint
haec tria, ut non alteri alicui rerum mens vel amata