PL 42, col. 965

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On the Holy Trinity 9.5 · On the Holy Trinity 9.4 · On the Holy Trinity 9.6

vel nota sit. Unius ergo ejusdemque essentiae necesse
est haec tria sint: et ideo si tanquam commixtione
confusa essent; nullo modo essent tria, nec referri ad
invicem possent. Quemadmodum si ex uno eodemque
auro tres annulos similes facias, quamvis connexos
sibi, referuntur ad invicem, quod similes sunt;
omnis enim similis alicui similis est; et trinitas annulorum
est, et unum aurum: at si misceantur sibi,
et per totam singuli massam suam conspergantur,
intercidet illa trinitas, et omnino non erit; ac non solum
unum aurunt dicetur, sicut in illis tribus annulis
dicebatur, sed jam nulla aurea tria.
CAPUT V.
8.
Ea tria esse singula in se ipsis,
et invicem tota in totis. At in illis tribus, cum se novit
mens et amat se, manet trinitas, mens, amor, notitia;
et nulla commixtione confunditur: quamvis et singula
sint in semetipsis, et invicem tota in totis, sive
singula in binis, sive bina in singulis. Itaque omnia
in omnibus. Nam et mens est utique in se ipsa, quoniam
ad se ipsam mens dicitur: quamvis noscens,
vel nota, vel noscibilis ad suam notitiam relative dicatur;
amans quoque et amata vel amabilis ad amorem
referatur, quo se amat. Et notitia quamvis referatur
ad mentem cognoscentem vel cognitam, tamen
et ad se ipsam nota et noscens dicitur: non enim sibi
est incognita notitia, qua se mens ipsa cognoscit.
Et amor quamvis referatur ad mentem amantem, cujus
amor est; tamen et ad se ipsum est amor, ut sit
etiam in se ipso: quia et amor amatur, nec alio nisi
amore amari potest, id est se ipso. Ita sunt haec singula
in se ipsis. In alternis autem ita sunt, quia et
mens amans in amore est, et amor in amantis notitia,
et notitia in mente noscente. Singula in binis ita sunt,
quia mens quae se novit et amat, in amore et notitia
sua est; et amor amantis mentis seseque scientis,
in mente notitiaque ejus est; et notitia mentis se
scientis et amantis in mente atque in amore ejus est,
quia scientem se amat, et amantem se novit. Ac per
hoc et bina in singulis, quia mens quae se novit et
amat, cum sua notitia est in amore, et cum suo
amore in notitia: amor quoque ipse et notitia
simul sunt in mente, quae se amat et novit. Tota vero
in totis quemadmodum sint, jam supra ostendimus,
cum se totam mens amat, et totam novit, et totum
amorem suum novit, totamque amat notitiam suam,
quando tria ista ad se ipsa perfecta sunt. Miro itaque
modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis, et tamen
eorum singulum quodque substantia est, et simul
omnia una substantia vel essentia, cum relative
dicantur ad invicem.
CAPUT VI.
9.
Alia notitia rei in ipsa re, alia
in ipsa aeterna veritate. Quod ex aeternae veritatis regulis
judicium de rebus etiam corporeis fiat. Sed cum se
ipsam novit humana mens et amat se ipsam, non aliquid
incommutabile novit et amat: aliterque unusquisque
homo loquendo enuntiat mentem suam, quid
in se ipso agatur attendens; aliter autem humanam
mentem speciali aut generali cognitione definit. Itaque

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.