PL 42, col. 981

De Trinitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On the Holy Trinity 10.10

ea voluntate volunt. Meminisse etiam se sciunt; simulque
sciunt quod nemo meminisset, nisi esset ac
viveret: sed et ipsam memoriam ad aliquid referimus,
quod ea meminimus. Duobus igitur horum
trium, memoria et intelligentia, multarum rerum
notitia atque scientia continentur: voluntas autem
adest, per quam fruamur eis vel utamur. Fruimur
enim cognitis, in quibus voluntas ipsis propter se ipsa
delectata conquiescit: utimur vero eis quae ad aliud
referimus quo fruendum est. Nec est alia vita hominum
vitiosa atque culpabilis, quam male utens et male
fruens. De qua re non est nunc disserendi locus.
14.
Sed quoniam de natura mentis agitur, removeamus
a consideratione nostra omnes notitias quae
capiuntur extrinsecus per sensus corporis; et ea quae
posuimus, omnes mentes de se ipsis nosse certasque
esse, diligentius attendamus. Utrum enim aeris sit
vis vivendi, reminiscendi, intelligendi, volendi,
cogitandi, sciendi, judicandi; an ignis, an cerebri,
an sanguinis, an atomorum, an praeter usitata quatuor
elementa quinti nescio cujus corporis, an ipsius
carnis nostrae compago vel temperamentum haec efficere
valeat, dubitaverunt homines: et alius hoc,
alius aliud affirmare conatus est. Vivere se tamen et
meminisse, et intelligere, et velle, et cogitare, et
scire, et judicare quis dubitet? Quandoquidem etiam
si dubitat, vivit: si dubitat unde dubitet, meminit;
si dubitat, dubitare se intelligit; si dubitat, certus
esse vult; si dubitat, cogitat, si dubitat, scit se
nescire; si dubitat, judicat non se temere consentire
oportere. Quisquis igitur aliunde dubitat, de his omnibus
dubitare non debet: quae si non essent, de ulla
re dubitare non posset.
15.
Haec omnia, qui vel corpus vel compositionem
seu temperationem corporis esse mentem putant, in
subjecto esse volunt videri, ut substantia sit aer,
vel ignis, sive aliquod aliud corpus, quod mentem
putant; intelligentia vero ita insit huic corpori,
sicut qualitas ejus: ut illud subjectum sit, haec in
subjecto; subjectum scilicet mens quam corpus esse
arbitrantur, in subjecto autem intelligentia, sive
quid aliud eorum quae certa nobis esse commemoravimus.
Juxta opinantur etiam illi qui mentem ipsam
negant esse corpus, sed compaginem aut temperationem
corporis. Hoc enim interest, quod illi mentem
ipsam dicunt esse substantiam, in quo subjecto sit
intelligentia: isti autem ipsam mentem in subjecto esse
dicunt, corpore scilicet cujus compositio vel temperatio
est. Unde consequenter etiam intelligentiam quid
aliud quam in eodem subjecto corpore existimant?
16.
Qui omnes non advertunt, mentem nosse se
etiam cum quaerit se, sicut jam ostendimus. Nullo
modo autem recte dicitur sciri aliqua res, dum ejus
ignoratur substantia. Quapropter, cum se mens novit,
substantiam suam novit; et cum de se certa est,
de substantia sua certa est. Certa est autem de se,
sicut convincunt ea quae supra dicta sunt. Nec omnino
certa est, utrum aer, an ignis sit, an aliquod
corpus, vel aliquid corporis. Non est igitur aliquid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.