PL 43, col. 149
De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Baptism, Against the Donatists 3.15 · On Baptism, Against the Donatists 3.1
rudis fidei et Ecclesiae primordia dilatanda.
Quis enim nunc hoc exspectat, ut ii quibus
manus ad accipiendum Spiritum sanctum imponitur,
repente incipiant linguis loqui? sed invisibiliter et
latenter intelligitur propter vinculum pacis eorum
cordibus divina charitas inspirari, ut possint dicere, Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Multae
autem sunt operationes Spiritus sancti, quas idem
apostolus cum quodam loco, quantum sufficere arbitratus
est, commemorasset, ita conclusit: Omnia
autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens
propria unicuique prout vult [(I Cor. XII, 11)]
. Cum
ergo sit aliud Sacramentum, quod habere etiam Simon
Magus potuit [(Act. VIII, 13)] ; aliud operatio
Spiritus, quae in malis hominibus etiam fieri solet,
sicut Saül habuit prophetiam [(I Reg. X, 6, 10)] ; aliud
operatio ejusdem Spiritus, quam nisi boni habere
non possunt, sicut est finis praecepti charitas de corde
puro, et conscientia bona, et fide non ficta [(I Tim.
I, 5)] : quodlibet haeretici et schismatici accipiant,
charitas quae cooperit multitudinem peccatorum,
proprium donum est catholicae unitatis et pacis;
nec ejus in omnibus, quia nec ejus sunt omnes, sicut
suo loco videbimus. Praeter ipsam tamen esse
illa charitas non potest, sine qua caetera etiam si
agnosci et approbari possunt, prodesse tamen et liberare
non possunt. Manus autem impositio non sicut
Baptismus repeti non potest. Quid est enim aliud nisi
oratio super hominem?
CAPUT XVII.--22. Nam quod in typo unitatis
Petro Dominus dedit potestatem, ut id solveretur in
terris quod ille solvisset, manifestum est quod illa unitas
etiam una columba perfecta sit dicta. Numquid
ergo ad eamdem columbam pertinent omnes avari,
de quibus in eadem Catholica graviter idem Cyprianus
ingemuit? Nam, ut opinor, raptores non columbae,
sed accipitres dici possunt. Quomodo ergo baptizabant,
qui fundos insidiosis fraudibus rapiebant, et
usuris multiplicantibus fenus augebant [( Lib. seu
Epist. de Lapsis )] , si sola illa columba, id est, illa
unitas quae nisi in bonis intelligi non potest, simplex
et casta et perfecta baptizat? An forte per orationes
sanctorum spiritualium qui sunt in Ecclesia,
tanquam per columbae creberrimum gemitum, magnum
geritur sacramentum, et occulta dispensatio
misericordiae Dei, ut eorum etiam peccata solvantur,
qui non per columbam, sed per accipitrem baptizantur,
si ad illud Sacramentum cum pace catholicae
unitatis accedunt? Quod si ita est, cur non ergo per
eorum orationes cum quisque ab haeresi aut schismate
ad pacem catholicam venit, ejus peccata solvuntur?
Sacramenti autem integritas ubique cognoscitur,
sed ad peccatorum illam irrevocabilem remissionem
extra unitatem Ecclesiae non valebit. Nec in