PL 43, col. 148

De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Baptism, Against the Donatists 3.15 · On Baptism, Against the Donatists 3.1

eisdem verbis aliud opinantis quam catholica veritas
docet, non esset integra, sed fabulosis falsitatibus inquinata.
Nam sub eisdem verbis, id est, In nomine
Patris et Filii et Spiritus sancti, non solum Marcion,
aut Valentinus, aut Arius, aut Eunomius, sed ipsi carnales
parvuli Ecclesiae (quibus dicebat Apostolus, Non
potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus ),
si possent singuli diligenter interrogari, tot diversitates
opinionum fortassis, quot homines numerarentur: Animalis
enim homo non percipit quae sunt
Spiritus Dei. Numquid tamen ideo non integrum Sacramentum
accipiunt? aut numquid ideo si profecerint,
et opinionum carnalium vanitatem emendaverint,
denuo quod acceperant repetendum est? Accipit
quisque secundum fidem suam, sed quantum capit
gubernante illa misericordia Dei, de qua praesumens
idem apostolus dicit: Si quid aliter sapitis, id quoque
vobis Deus revelabit [(Philipp. III, 15)]
. Laquei tamen
haereticorum et schismaticorum propterea carnalibus
nimium perniciosi sunt, quia ipse provectus eorum
intercluditur, confirmata sententia vanitatis adversus
catholicam veritatem, et confirmata animositate dissensionis
adversus catholicam pacem. Sacramenta
tamen si eadem sunt, ubique integra sunt, etiamsi
prave intelliguntur et discordiose tractantur: sicut
scriptura ipsius Evangelii si eadem ipsa est, ubique
integra est, etiamsi innumerabili falsarum opinionum
varietate asseratur. Nam quod ait Jeremias, Utquid qui
contristant me praevalent? Plaga mea solida est; unde
sanabor? Dum fit, facta est mihi sicut aqua mendax
non habens fidem [(Jerem. XV, 18)]
; si figurate atque
allegorica locutione prophetiae nosquam poneretur
aqua, nisi quae Baptismum significaret, laboraremus
quaerere quid sibi velint haec verba Jeremiae: nunc
autem cum apertissime in Apocalypsi exponantur
aquae pro populis positae [(Apoc. XVII, 15)] , cur non
intelligam aquam mendacem et sine fide, populum
mendacem ac perfidum, nescio.
CAPUT XVI.--21. Spiritus autem sanctus quod in sola Catholica, per manus impositionem dari
dicitur,
nimirum hoc intelligi majores nostri voluerunt,
quod Apostolus ait, Quoniam charitas Dei diffusa est
in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est
nobis [(Rom. V, 5)]
. Ipsa est enim charitas, quam
non habent qui ab Ecclesiae catholicae communione
praecisi sunt: ac per hoc etiamsi linguis hominum
et Angelorum loquantur, si sciant omnia sacramenta
et omnem scientiam, et si habeant omnem prophetiam,
et omnem fidem, ita ut montes transferant,
et distribuant omnia sua pauperibus, et tradant corpus
suum ut ardeant, nihil eis prodest [(I Cor. XIII,
1-3)] . Non autem habent Dei charitatem, qui Ecclesiae
non diligunt unitatem: ac per hoc recte intelligitur
dici non accipi nisi in Catholica Spiritus sanctus.
Neque enim temporalibus et sensibilibus miraculis
attestantibus per manus impositionem modo
datur Spiritus sanctus, sicut antea dabatur ad commendationem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.