PL 43, col. 127
De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Baptism, Against the Donatists 2.2
quod Ecclesiae prius persecutor fuisset: sed consilium
veritatis admisit, et rationi legitimae quam Paulus
vindicabat facile consensit; documentum scilicet nobis et
concordiae et patientiae tribuens, ut non pertinaciter nostra
amemus, sed quae aliquando a fratribus et collegis
nostris utiliter et salubriter suggeruntur, si sint vera et
legitima, ipsa potius nostra ducamus [(Epist. 71, ad Quintum)]
.
Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam
nos in Scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrum
in quo primatus Apostolorum tam excellenti gratia praeeminet,
aliter quam veritas postulabat de circumcisione
agere solitum, a posteriore apostolo Paulo esse
correctum. Si ergo potuit Petrus non recte in aliquo
ingredi ad veritatem Evangelii, ita ut Gentes cogeret
judaizare, quod Paulus in ea scribit Epistola, in qua
Deum testatus est non se mentiri: ait enim, Quae autem
scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior [(Galat.
I, 20)]
: et post hanc tam sanctam atque terribilem
attestationem Dei, narravit haec omnia, in quibus
dixit, Cum vidissem quia non recte ingrediuntur ad veritatem
Evangelii, dixi Petro coram omnibus, Si tu cum
sis Judaeus gentiliter et non judaice vivis; quemadmodum
Gentes cogis judaizare [(Id. II, 11-14)]
? Si potuit, inquam,
Petrus contra veritatis regulam, quam postea
Ecclesia tenuit, cogere Gentes judaizare; cur non potuit
Cyprianus contra regulam veritatis, quam postea
tota Ecclesia tenuit, cogere haereticos vel schismaticos
denuo baptizari? Puto quod sine ulla sui contumelia
Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur,
quantum attinet ad martyrii coronam. Caeterum
magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus existam.
Quis enim nescit illum Apostolatus principatum
cuilibet episcopatui praeferendum? Sed et si distat cathedrarum
gratia, una est tamen martyrum gloria:
et si forte se invicem in aliquo praecedunt corda confitentium,
ac pro vera fide in unitate charitatis morientium,
Dominus noverit, cujus occulta et mirabili
dispensatione gratiarum latro in cruce pendens semel
eum confitetur, et die ipso in paradisum mittitur [(Luc.
XXIII, 40-43)] , Petrus Dominum sequens ter eum negat [(Matth. XXVI, 69-75)] ,
et a corona differtur: nobis
hinc judicare temerarium est. Verumtamen si quisquam
nunc cogat circumcidi aliquem more judaico, et
sic baptizari; multo amplius detestatur hoc genus humanum,
quam si aliquis cogatur rebaptizari. Quapropter
cum Petrus illud faciens a Paulo posteriore corrigitur,
et pacis atque unitatis vinculo custoditus ad
martyrium provehitur; quanto facilius et fortius quod
per universae Ecclesiae statuta firmatum est, vel unius
episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio
praeferendum est? Cum idem ipse Cyprianus ita dixerit
quid ei videretur, ut in pacis unitate esse
voluerit, etiam cum eis qui de hac re diversa sentirent: