PL 43, col. 70

Contra epistolam Parmeniani (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et si ille dare non potest qui non habet,
ille autem non habet qui non accepit, ut ei aliquo
modo suffragetur quod scriptum est, Quid enim
habes quod non accepisti? quaero utrum non habeat
quod apud ipsos accepit. Si dixerint, Habet;
quaero utrum amittat si ab eis recesserit. Si dicunt,
Amittit; baptizandus iterum est si redierit,
ut ei possit restitui quod amisit. Si autem hoc non
fit, nec quisquam dicit esse faciendum, non ergo
amiserat. Porro si accepit, et non eo caruit, habet
utique quod accepit: et ideo non ei potest dici
secundum istorum intellectum, Quid enim habes quod
non accepisti? Refer nunc animum ad ipsam origiginem
schismatis. Qualemlibet existiment Caecilianum
(quem nos credimus innocentem), procul dubio in
unitate baptizatus erat: nondum enim facta erat
ista divisio. Ponamus, sicut illi volunt, quod ab unitate
ipse recesserit: non amisit utique quod acceperat;
non enim, si rediret, baptizaretur iterum, ut reciperet
quod amiserat. Porro si eo quod acceperat
non caruerat, id utique habebat. Si ergo nec ipsi dici
potuit ex istorum pravo intellectu, Quid enim habes
quod non accepisti? multo minus hoc idem dici potest
ei qui per Caecilianum a Domino accepit. Cur enim
non potuit homo qui non conjunctus est vobis, id
quod non habebat accipere per eum qui non amisit,
quando recessit a vobis? Quanto ergo imprudentius
dicitur orbi terrarum, Quid enim habes quod non accepisti?
unde ipsius Sacramenti connexio in Africam
venit, qui per nullius traditoris facinus potuit amittere
promissionem Dei, apertissima pollicitatione dicentis
ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes
gentes [(Gen. XXII, 18)]
; etiam si isti non impii calumniatores
fratrum, sed veri examinatores criminum
fuissent?
28.
Nam illud quod quidam eorum veritate convicti
dicere coeperunt, « Baptismum quidem non amittit
qui recedit ab Ecclesia, sed jus tamen dandi amittit; »
multis modis apparet frustra et inaniter dici.
Primo, quia nulla ostenditur causa cur ille qui ipsum
Baptismum amittere non potest, jus dandi potest
amittere. Utrumque enim Sacramentum est; et
quadam consecratione utrumque homini datur: illud,
cum baptizatur; istud, cum ordinatur; ideoque in
Catholica utrumque non licet iterari. Nam si quando
ex ipsa parte venientes etiam praepositi, pro bono pacis
correcto schismatis errore suscepti sunt, et si visum
est opus esse ut eadem officia gererent quae gerebant,
non sunt rursum ordinati; sed sicut Baptismus
in eis, ita Ordinatio mansit integra: quia in praecisione
fuerat vitium, quod unitatis pace correctum est;
non in Sacramentis, quae ubicumque sunt, ipsa sunt.
Et cum expedire hoc judicatur Ecclesiae, ut praepositi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.