PL 43, col. 32

Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Dicitis mecum vos esse, sed falsum videtis esse.
Ego Catholica dicor, et vos de Donati parte.
Jussit me Apostolus pro regibus mundi orare [(I
Tim. II, 1, 2)] :
Vos invidetis quos reges jam sunt in christiana fide.
Si filii estis, quid invidetis quia auditae sunt preces
meae?
Quando enim dona miserunt, noluistis acceptare.
Et obliti estis Prophetas, qui illud praedixerunt ante,
Quod gentium reges magni missuri essent dona Ecclesiae [(Psal. LXXI, 10)]
:
Quae dona cum respuistis, ostendistis vos non esse:
Et Macarium coegistis suum dolorem vindicare.
Sed ego quid vobis feci, vestra mater in toto orbe?
Expello malos quos possum: quos non possum cogor
ferre;
Fero illos donec sanentur, aut separentur in fine.
Vos me quare dimisistis, et crucior de vestra morte?
Si multum malos odistis, quales habetis videte.
Si et vos toleratis malos, quare non in unitate,
Ubi nemo rebaptizat, nec altare contra altare?
Malos tantos toleratis, sed nulla bona mercede:
Quia quod debetis pro Christo, pro Donato vultis
ferre.
Cantamus vobis, fratres, pacem si vultis audire.
Venturus est judex noster; nos damus, exigit ille.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.