PL 43, col. 31

Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Vae, qui pro cathedris vestris sic contenditis injuste!
Clamatis vos solos sanctos, aliud dicitis in corde;
Quia videtis et vos, multos malos abundare ubique:
Numquid dicere potestis, Mixti sumus intra rete?
Respondetur enim vobis, jam vos illud disrupisse.
Neque dicere potestis, paleas vos sustinere:
Iterum enim respondemus, Hoc fecissetis et ante.
Non enim pejores erant illo Juda traditore;
Cum quo Apostoli acceperunt primum Sacramentum
coenae [(Matth. XXVI, 25; et Joan. XIII, 26)] ,
Cum tanti sceleris reum inter se jam scirent esse:
Nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde.
Et tamen christianos fratres audetis rebaptizare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Audite, fratres, quod dico, et mihi irasci nolite:
Quia non sunt falsa quae auditis, potestis et considerare.
Quid, si ipsa nunc Ecclesia vos alloquatur cum pace,
Et dicat: O filii mei, quid querimini de matre?
Quare me deseruistis jam volo a vobis audire.
Accusatis frates vestros, et ego laceror valde.
Quando me premebant Gentes, multa tuli cum dolore,
Multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore:
Vos vero nullus coegit sic contra me rebellare.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.