PL 43, col. 174

De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Baptism, Against the Donatists 4.20 · On Baptism, Against the Donatists 4.1

posset videri superfluum ut aqua etiam tingerentur,
in quibus jam donum Spiritus sancti, quod nonnisi
baptizatos alios accepisse sancta Scriptura testatur,
certo quoque indicio quod illis temporibus congruebat,
cum linguis loquerentur, eminuerat. Baptizati
sunt tamen: et in hoc facto apostolica exstat auctoritas.
Usque adeo nemo debet in quolibet provectu
interioris hominis, si forte ante Baptismum usque ad
spiritualem intellectum pio corde profecerit, contemnere
Sacramentum, quod ministrorum opere
corporaliter adhibetur, sed per hoc Deus hominis
consecrationem spiritualiter operatur. Nec ob aliud
existimo munus baptizandi Joanni fuisse attributum,
ita ut Joannis baptismus diceretur, nisi ut Dominus
ipse qui dederat, cum servi baptismum non sprevisset
accipere [(Matth. III, 6, 13)] , dedicaret humilitatis
viam, et quanti pendendum esset suum Baptisma
quo ipse baptizaturus erat, tali facto apertissime
declararet. Videbat enim tanquam peritissimus medicus
salutis aeternae, quorumdam non defuturum tumorem,
qui cum intellectu veritatis et probabilibus
moribus ita profecissent, ut multis baptizatis vita
atque doctrina se praeponere minime dubitarent,
supervacaneum sibi esse crederent baptizari, quando
ad illum mentis habitum se pervenisse sentirent, ad
quem multi baptizati adhuc ascendere conarentur.
CAPUT XXIII.--30. Quid autem valeat et quid
agat in homine corporaliter adhibita sanctificatio
Sacramenti (sine qua tamen ille latro non fuit, quia
non ejus accipiendae voluntas defuit, sed non accipiendae
necessitas adfuit), difficile est dicere. Nisi
tamen plurimum valeret, non servi baptismum Dominus
accepisset. Verum quia per se ipsa consideranda
est, excepta salute hominis cui perficiendae
adhibetur, satis indicat quod et in malis, et in eis
qui saeculo verbis, non factis renuntiant, ipsa integra
est, cum illi nisi corrigantur, salutem habere
non possint. Sicut autem in latrone, quia per necessitatem
corporaliter defuit, perfecta salus est, quia
per pietatem spiritualiter adfuit: sic et cum ipsa
praesto est, si per necessitatem desit quod latroni
adfuit, perficitur salus. Quod traditum tenet universitas
Ecclesiae, cum parvuli infantes baptizantur,
qui certe nondum possunt corde credere ad justitiam,
et ore confiteri ad salutem, quod latro potuit:
quin etiam flendo et vagiendo cum in eis mysterium
celebratur, ipsis mysticis vocibus obstrepunt; et
tamen nullus Christianorum dixerit eos inaniter
baptizari.
CAPUT XXIV.--31. Et si quisquam in hac re
auctoritatem divinam quaerat, quanquam quod universa
tenet Ecclesia, nec conciliis institutum, sed
semper retentum est, nonnisi auctoritate apostolica
traditum rectissime creditur: tamen veraciter conjicere
possumus, quid valeat in parvulis Baptismi
sacramentum, ex circumcisione carnis, quam prior
populus accepit, quam priusquam acciperet justificatus
est Abraham. Sicut Cornelius etiam dono Spiritus
sancti, priusquam baptizaretur, ditatus est. Dicit

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.