PL 43, col. 213

De baptismo contra Donatistas (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Baptism, Against the Donatists 6.44

commemoret Cyprianus velut intus positos qui aedificant
super arenam, id est, audiunt verba Christi et
non faciunt. Et ideo quia super arenam sunt, extra
petram esse convincuntur, quod est extra Ecclesiam:
tamen et quamdiu ita sunt, et nondum vel nunquam
in melius commutantur, baptizant et baptizantur; et
Baptismus quem habent, illis ad damnationem destinatis
integer manet.
45.
Neque hoc loco dici potest: Quis enim
facit omnia verba Domini, quae in ipso evangelico
sermone conscripta sunt, quem concludens ait, aedificare
super petram qui eadem verba audirent et facerent;
super arenam autem qui audirent et non facerent?
Quia et si a quibusdam non implentur omnia,
in eodem tamen sermone posuit medicinam, dicens: Dimittite, et dimittetur vobis
[(Luc. VI, 37)]
. Et post
orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam
atque conscriptam: Dico enim vobis, inquit, si dimiseritis peccata hominibus, dimittet et vobis
Pater vester peccata vestra; si autem non dimiseritis
hominibus, neque Pater vester dimittet vobis
[(Matth. VI,
14, 15)]
. Hinc et Petrus ait, Quia charitas cooperit
multitudinem peccatorum [(I Petr. IV, 8)]
: quam utique
non habebant illi, ac per hoc super arenam aedificabant,
de quibus idem Cyprianus dicit, quod intus in
malevola invidia etiam temporibus apostolicis sine
charitate conversabantur [(Epist. 73, ad Jubaianum)] ;
et ideo intus quidem esse videbantur, sed foris erant,
quia in illa petra per quam significatur Ecclesia non
erant.
CAPUT XXV.--46. Sedatus a Tuburbo dixit: In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata
abluit delicta, in tantum haeretico sermone velut
cancere
infecta cumulat peccata. Quare omnibus pacificis
quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore
infectus et tinctus, singulare et verum Baptisma detrectet
accipere, quo quisquis non fuerit baptizatus regno
coelorum fiet alienus.
47.
Huic respondetur, quia si non sanctificatur
aqua, cum aliqua erroris verba per imperitiam precator
effundit, multi non solum mali, sed etiam boni
fratres in ipsa Ecclesia non sanctificant aquam. Multorum
enim preces emendantur quotidie, si doctioribus
fuerint recitatae, et multa in eis reperiuntur contra
catholicam fidem. Numquid si manifestetur aliquos
baptizatos, cum illae preces dictae super aquam fuissent,
jubebuntur denuo baptizari? Quid ita? Quia
plerumque precis vitium superat precantis affectus:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.