PL 43, col. 27

Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Nec tamen hos separatis a vestra communione.
Non dico de illis peccatis, quae potestis et negare:
Fustes, ignes, mortes dico, quae committunt vestri in
luce.
Et tamen suffertis illos, vel errore, vel timore.
Quantum erat, ferrent unum patres vestri pro unitate,
Si tantus erat tumultus, ut non possent degradare.
Addo quod innocens erat, et nil poterant probare.
Sed ne crimen quaereretur, ubi se videbant esse;
Finxerunt se nimis justos, cum totum vellent perturbare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Honores vanos qui quaerit, non vult cum Christo regnare:
Sicut princeps hujus mali, de cujus vocantur parte.
Nam Donatus cum volebat Africam totam obtinere,
Tunc judices transmarinos petiit ab Imperatore:
Sed haec tam injusta petitio non erat de charitate.
Hoc ipsa veritas clamat, quam volo modo referre.
Nam consensit Imperator, misit qui sederent Romae
Sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo
audire.
Dicta causa est, nil probatum est: ausus est et appellare;
Et post collegarum sedem, audire ab Imperatore.
Hic petitio illa probatur non esse de charitate.
Deinde ubique victus coepit Christianos rebaptizare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Justitiam sequi si vultis, totam causam cogitate.
Quod postea fecit, quare factum non est ante?
Dissentiebant sacerdotes in tota Africana parte;
Sacerdotes transmarini possent inde judicare:
Quid curritis ad schisma, et altare contra altare?
Ut quod postea judicatum est, jam non possetis audire,
Et a judicibus vestris cogeremini appellare,
Dum vultis erroris regnum quoquo modo confirmare.
Et nunc et vos totum nescitis, et fingitis vos nescire:
Et cum vos veritas urget, patres dicitis errasse,
Quasi vos aliquis vetet jam recedere ab errore.
Sed superbia vos ligavit in cathedra pestilentiae.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Karitatem Christi qui habet, pacem non potest
odisse.
Vel vos jam populi, audite, et nobiscum concordate,
Qui non tenetis cathedram, pro qua pugnetis injuste.
Si modo episcopi vestri ex una aliqua regione
Haberent inter se litem, quos velletis judicare,
Nisi alterarum regionum, qui non essent de ipsa
lite,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.