PL 43, col. 28
Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Sed cum discussissent causam, pronuntiarent pro
una parte:
Nunquam communicaretis qui illis nollent consentire.
Quare ergo consensistis istis qui hoc fecerunt ante?
Nam et ipsi non consenserunt transmarinorum sententiae,
Qui pro nobis judicarunt: nam nobis junguntur hodie.
Si judex Christus hoc dicat, quid habetis respondere?
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Lumen cordis si est in vobis, verum potestis videre.
Sunt Preces Donati et Acta, quibus quod dictum est
probate.
Quae si credere non vultis, vos huc aliqua proferte,
Quibus si et nos non credimus, erit rixa sine fine.
Amplectamur ergo pacem: quid ad nos quod gestum
est ante?
Objicitis traditionem: respondemus vos fecisse.
Clamatis vos de Macario, et nos de Circumcellione.
Illud nostrum jam transactum: vestri non cessant
usque hodie.
Habeat paleas area vestra, vos hoc solum vultis esse:
Vos enim non vultis pacem; illi minantur de fuste.
Et utinam minarentur, et non tunderent quotidie.
Hos si expellunt isti, vestri non habent per quos regnare.

Modum si excessit Macarius conscriptum in christiana
lege,
Vel legem regis referebat, ut pugnaret pro unitate:
Non dico istum nihil peccasse, sed vestros pejores
esse.
Quis enim praecepit illis per Africam sic saevire?
Non Christus, non Imperator probatur hoc permisisse,
Fustes, et ignes privatos, et insaniam sine lege.
Quia scriptum est, Reconde gladium [(Matth. XXVI, 52)]
,
scelus non putant in fuste.
Non ut homo moriatur, sed ut conquassetur valde
Et postea moriatur, inde jam cruciatus languore.
Sed tamen si miserentur, occidunt et uno fuste.
Fustes Israeles vocant, quod dixerunt cum honoret
Ut plus vastent ipsum nomen, quam corpus quod caedunt
inde.

Nolite nobis jam, fratres, tempus Macarii imputare.
Si crudeles erant illi, et nobis displicent valde:
Si autem falsa de illis dicun,, Deus potest judicare.
Nos amemus pacem Christi, gaudeamus in unitate.
Si qui mali sunt in Ecclesia, nil nobis possunt nocere.
Si non possunt nobiscum esse, excludantur salva
pace:
Si non poterunt excludi, excludantur vel de corde.