PL 43, col. 29

Psalmus contra partem Donati (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Dixit Ezechiel sanctus, quosdam consignatos esse,
Qui gemunt peccata fratrum, et non se separant inde [(Ezech. IX, 4)]
.
Sic nos propter malos fratres, non separemur a matre.
Quod tunc impii fecerunt, extra levantes altare,
Ut pejores nunc haberent, quam quos se fingunt fugisse.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Omnis qui Scripturas legit, novit quod volo aperire.
Joannes Baptista dixit tunc ad Judaeos aperte,
Quod illos tanquam aream suam Christus posset ventilare [(Matth. III, 12)]
.
Misit in messem operarios discipulos praedicare [(Id.
IX, 37)] :
Per quos area collecta est, et ventilata de cruce.
Tunc justi tanquam frumentum Ecclesias impleverunt
caste,
Vendentes quae possidebant, et mundo dicentes vale.
Illi tanquam semen erant, quod toto dispersum est
orbe,
Ut alia surgeret messis, quae ventilanda est in fine.
Haec crescit inter zizania, quia sunt haereses ubique:
Hujus palea sunt injusti, qui non sunt in unitate [(Id.
XIII, 24-30, 37-43)] .
Ex quibus si erat Macarius, nos quid vis rebaptizare?
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Pone in corde areas duas, ut possis quod dico videre.
Certe et priores habebant sanctos, sicut ostendunt
Scripturae.
Nam et septem millia virorum Deus se dixit reliquisse [(III Reg. XIX, 18; Rom. XI, 4)]
.
Et sacerdotes et reges, multi justi sunt in lege.
Ibi habes tantos Prophetas, habes multos et de
plebe.
Dic mihi quis tunc justorum separabit sibi altare?
Multa scelera admittebat iniquus populus ille,
Idolis sacrificatum est, tot occisi sunt prophetae.
Et nemo tamen justorum recessit ab unitate.
Justi injustos sufferebant, venturo ventilatore.
Uno templo miscebantur, sed mixti non erant corde.
Dicebant in illos tanta, et unum habebant altare.
Omnes qui gaudetis de pace, modo verum judicate.
Quid vobis ad haec videtur? Secunda messis Ecclesiae,
Quae per totum orbem crescit, plura debet sustinere.
Habet enim Domini exemplum, et in Juda traditore [(Matth. X, 4)]
.
Hunc inter bonos ferebat, hunc misit et praedicare.
Malus servus praedicabat, sed Christus erat in fide.
Quia qui judici credebant, non curabant de praecone.
Quando dedit sanctam coenam, nec tunc illum exclusit
inde [(Id. XXVI, 25)] :

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.