PL 43, col. 313

Contra Litteras Petiliani (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Answer to the Letters of Petilian, the Donatist 2.1

quibus pene una voce respondetur Amen, et cantatur
Alleluia, non esse Christianos. Et tamen ne pars Donati,
quae orbi terrarum non communicat, errare videatur,
si quis tibi angelus de coelo, qui posset intueri
universum orbem, diceret extra communionem vestram
nusquam esse innocentes et bonos, procul dubio
gauderes super iniquitate generis humani, et vera
te dixisse antequam cognosceres gloriareris. Quomodo
est ergo in te charitas, quae non gaudet super iniquitate?
Sed noli falli: sunt per agrum, id est, per mundum
usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica.
Christus hoc dixit, Christus est veritas. Sit
in te charitas, et congaudeat veritati. Contra Evangelium
etsi angelus de coelo evangelizaverit, anathema
sit [(Galat. I, 8)] .
CAPUT LXXIX.--175. PETIL. dixit: Postremo,
quae est ratio persequendi? Vos, miseri, interrogo; si
putatis forsitan vos aliqua legis auctoritate peccare.
176.
AUG. respondit: Qui peccat, non peccat legis
auctoritate, sed contra legis auctoritatem. Quia vero
interrogas, quae sit ratio persequendi; vicissim te interrogo,
cujus sit vox in Psalmo dicentis, Detrahentem
secreto proximo suo, hunc persequebar [(Psal. C, 5)]
.
Quaere itaque persecutionis vel causam vel modum,
et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores
reprehendere.
CAPUT LXXX.--177. PETIL. dixit: Ego vero e
contra respondeo, Jesum Christum neminem persecutum:
et cum aliquae sectae Apostolis eidem suggerentibus
displicerent (ita enim fidem venerat facere, ut non cogeret
homines, sed potius invitaret), dicunt illi Apostoli,
« Multi in nomine tuo manus imponunt, et nobiscum
non sunt. » Dixit Jesus: « Dimittite illos; si contra vos
non sunt, pro vobis sunt. »
178.
AUG. respondit: Verum dicis, multo uberius
te prolaturum de tuo quae in Scripturis non inveniuntur.
Si enim de Scripturis sanctis velis testimonia proferre,
numquid ea quae non inveneris proferes? Vestra
autem mendacia quam multa sint, in vestra potestate
est. Ubi enim scriptum est quod posuisti, vel quando
aut Domino illud suggestum est, aut a Domino illud
responsum est? Multi in nomine tuo manus imponunt,
et nobiscum non sunt, nunquam Filio Dei quisquam
discipulorum dixit: unde nec illud ab eo responderi
potuit, Dimittite illos; si contra vos non sunt, pro vobis
sunt. Sed est quiddam simile, quod revera in Evangelio
legimus de quodam suggestum esse Domino, qui
daemonia in ejus nomine ejiciebat, et cum discipulis
eum non sequebatur, ubi Dominus ait, Nolite prohibere:
qui contra vos non est, pro vobis est [(Luc. IX,
49, 50)]
. Hoc autem ad sectas demonstrandas, quibus
pepercisse Dominus videatur omnino non pertinet.
Sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non
est mendacium, error humanus est. Si autem imperitis
sanctarum Scripturarum nebulas falsitatis injicere
voluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. Est
tamen quod de hoc ipso, de quo Domino suggestum
est, nos agamus. Quomodo enim tunc praeter communionem
discipulorum, valebat tamen plurimum sanctitas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.