PL 43, col. 312

Contra Litteras Petiliani (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Answer to the Letters of Petilian, the Donatist 2.1

verbis, commendantibus eminentiam charitatis,
vobis solemus ostendere quomodo non prosit hominibus,
quamvis in eis sint vel Sacramenta vel fides, ubi
charitas non est; ut cum ad unitatem catholicam venitis;
intelligatis quid vobis conferatur, et quantum
sit quod minus habebatis: charitas enim christiana
nisi in unitate Ecclesiae non potest custodiri: atque
ita videatis sine illa nihil vos esse, etsi Baptismum
et fidem teneatis, et per illam etiam montes transferre
possitis. Quod si haec et vestra sententia est, non
in vobis detestemur et exsufflemus vel Dei Sacramenta
quae novimus, vel ipsam fidem; sed teneamus
charitatem, sine qua et cum Sacramentis et cum fide
nihil sumus. Tenemus autem charitatem, si amplectimur
unitatem: amplectimur autem unitatem, si eam
non per verba nostra in parte confingimus, sed per
verba Christi in unitate cognoscimus.
CAPUT LXXVIII.--173. PETIL. dixit: Et iterum,
« Charitas enim magnanima est et benigna; charitas non
aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa,
non quaerit quae sua sunt. » Vos autem quaeritis
aliena. « Non irritatur, non cogitat malum, non gaudet
super iniquitate, congaudet autem veritati: omnia tolerat,
omnia sustinet: charitas nunquam excidet » [(I Cor.
XIII, 1-8)] . Hoc est breviter dicere: Non persequitur
charitas, non adversum caeteras animas imperatores inflammat,
non aliena diripit, non etiam homines quos
spoliarit occidit.
174.
AUG. respondit: Quoties tibi dicturus sum,
haec si non probatis, ad neminem pertinent: si autem
probatis, ad nos non pertinent; sicut nec ad vos, quae
vestri quotidie committunt per scelera furiosorum,
per luxurias vinolentorum, per caecitatem praecipitatorum,
per tyrannidem raptorum. Quis non videat
verum esse quod clamo? Sed nunc si esset in te charitas,
congauderet veritati. Quam enim eleganter sub
pelle ovina dicitur, Charitas omnia tolerat, omnia sustinet!
ubi autem ventum fuerit ad examen, lupini
dentes operiri non possunt. Cum enim charitas te,
propter id quod dictum est, Sustinentes invicem in dilectione,
studentes servare unitatem spiritus in vinculo
pacis [(Ephes. IV, 2, 3)]
, etiamsi qua mala intus nosses,
cogeret, non eis quidem consentire, sed tamen ea si
prohibere non poteras, sustinere, ne propter malos
ventilabro ultimo separandos, nunc a bonorum societate
pacis vinculum abrumperes; foras vento levitatis
excussus, paleae crimen objicis tritico, et quae fingis
de malis, per contagionem valere et in bonis affirmas.
Et cum Dominus dixerit, Ager est hic mundus, messis
autem est finis saeculi; cum de frumentis et zizaniis
dixisset, Sinite utraque crescere usque ad messem [(Matth. XIII, 38, 39, 30)]
:
tu laboras verbis tuis, ut
frumenta jam per totum agrum defecisse, et ad exiguam
particulam vestram remansisse credantur;
dum vis ut habeatur Christus mendax, tu autem verax.
Et loqueris quidem contra conscientiam tuam:
neque enim vere quisquam quoquo modo intuens Evangelium,
audet in animo suo dicere, per tot gentes in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.