PL 43, col. 344
Contra Litteras Petiliani (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Answer to the Letters of Petilian, the Donatist 2.1
impenderet, posse liberari [(Ezech. XIV, 14)] . Vir ergo
justissimus, unus ex tribus memorabilibus orat, et
dicit, Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata
populi mei in conspectu Domini Dei mei [(Dan. IX, 20)]
.
Et tu te dicis esse sine peccato; quia videlicet sacerdos
es, et si peccaverit populus, oras pro eo; si autem
tu peccas, quis pro te orabit? Vere quia impietate
tantae arrogantiae indignum te praebes, pro quo
sacerdos ille interpellet, quem Propheta his verbis,
quae non intelligis, voluit intelligi. Jam enim ne quis
inquirat cur hoc dictum sit, quantum Dominus donat,
expediam. Praeparabat Deus animos hominum per
Prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo
nullus posset orare. Ipse figurabatur temporibus primi
populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt.
Ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta
sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote
in ipsa interiora sancta non introibat [(Levit. XVI, et
Hebr. IX, 7)] ; sicut ille sacerdos intravit in secreta
coelorum, in illa veriora sancta sanctorum, adhuc
nobis hic positis pro quibus interpellat. Ideo dixit
Propheta, Si peccaverit populus, orabit pro eo sacerdos;
si autem sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? id est,
Talem desiderate sacerdotem, qui peccare non possit,
ne indigeat orari pro se. Et ideo pro Apostolis oratur
a populis [(Act. XIV, 22)] : pro illo autem sacerdote
Apostolorum magistro et Domino non oratur. Audi
hoc Joannem fatentem, et dicentem: Fratres, inquit, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit,
advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum;
ipse est exoratio pro peccatis nostris
[(I Joan. II,
1, 2)]
. Habemus, dixit: peccatis nostris, dixit. Disce
humilitatem, ne cadas; imo ut aliquando surgas.
Neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.
CAPUT CVI.--242. PETIL. dixit: Ac ne se vindicet
a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur:
« Ne communices peccatis alienis. »
243.
AUG. respondit: Erras, ut dicitur, toto coelo
per superbiam, dum non vis communicare orbi terrae
per humilitatem. Nam neque hoc laico dictum est, et
nescis quemadmodum dictum sit. Ad Timotheum
Apostolus cum scriberet, hoc monebat eumdem ipsum
Timotheum: cui alio loco dicit, Noli contemnere gratiam
quae in te est, quae tibi data est per impositionem
manuum presbyterii [(I Tim. IV, 14)]
. Et multis aliis
documentis ostenditur, quod non erat laicus. Quod
autem ait, Ne communices peccatis alienis; consensu
et placito intelligi voluit. Unde statim subjiciens quomodo
id agat, Te ipsum, inquit, castum custodi [(Id. V,
22)]
. Neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis
alienis, quia falsos fratres, de quibus gemit, in
unitate corporali tolerabat; aut communicaverunt
furto et sceleri Judae praecessores ejus Apostoli, quia
cum eo jam Domini venditore, et a Domino demonstrato,
sacrosanctam coenam communicaverunt.
CAPUT CVII.--244. PETIL. dixit: Hac iterum