PL 44, col. 574
Contra duas epistolas Pelagianorum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: A Treatise Against Two Letters of the Pelagians 2.5 · A Treatise Against Two Letters of the Pelagians 2.0
perversa, non tamen contemptibilia, cum studiose
corrigenda potius, quam facile damnanda viderentur,
aliquanto lenius, quam severior postulabat Ecclesiae
disciplina, tractata sunt. Tot enim et tantis inter
Apostolicam Sedem et Afros episcopos currentibus et
recurrentibus scriptis ecclesiasticis, etiam gestis de
hac causa apud illam Sedem Coelestio praesente et
respondente confectis; quaenam tandem epistola venerandae
memoriae Papae Zosimi, quae interlocutio
reperitur, ubi praeceperit credi oportere, sine ullo
vitio peccati originalis hominem nasci? Nusquam prorsus
hoc dixit, nusquam omnino conscripsit. Sed cum
hoc Coelestius in suo libello posuisset, inter illa duntaxat
de quibus se adhuc dubitare et instrui velle
confessus est, in homine acerrimi ingenii, qui profecto
si corrigeretur plurimis profuisset, voluntas
emendationis, non falsitas dogmatis approbata est.
Et propterea libellus ejus catholicus dictus est, quia
et hoc catholicae mentis est, si qua forte aliter sapit,
quam veritas exigit, non ea certissime definire, sed
detecta ac demonstrata respuere. Non enim haereticis,
sed Catholicis Apostolus loquebatur, ubi ait: Quotquot ergo perfecti hoc sapiamus; et si quid aliter
sapitis, id quoque Deus vobis revelabit
[(Philipp. III, 15)]
.
Hoc in illo factum esse putabatur, quando se litteris
beatae memoriae Papae Innocentii, quibus de hac re
dubitatio tota sublata est, consentire respondit. Et
hoc ut plenius et manifestius in illo fieret, exspectabatur,
venturis ex Africa litteris, in qua provincia
ejus aliquanto calliditas evidentius innotuerat. Quae
Romam litterae posteaquam venerunt, id continentes,
non sufficere hominibus tardioribus et sollicitioribus,
quod se generaliter Innocentii episcopi litteris consentire
fatebatur; sed aperte eum debere anathematizare
quae in suo libello prava posuerat; ne si id non
fecisset, multi parum intelligentes magis in libello
ejus illa fidei venena a Sede Apostolica crederent
approbata, propterea quod ab illa dictum erat, eum
libellum esse catholicum, quam emendata, propter
illud quod se Papae Innocentii litteris consentire ipse
responderat: tunc ergo cum ejus praesentia posceretur,
ut certis ac dilucidis responsionibus, vel astutia
hominis vel correctio dilucesceret, et nulli ambigua
remaneret, se subtraxit et negavit examini. Nec differendum
jam fuerat, sicut factum est, quod aliis prodesset,
si nimium perversorum pertinaciae dementiaeque
non posset. Sed si, quod absit, ita tunc fuisset
de Coelestio vel Pelagio in Romana Ecclesia
judicatum, ut illa eorum dogmata, quae in ipsis et cum
ipsis Papa Innocentius damnaverat, approbanda et
tenenda pronuntiarentur, ex hoc potius esset praevaricationis
nota Romanis clericis inurenda. Nunc vero
cum primitus beatissimi Papae Innocentii litterae episcoporum
litteris respondentis Afrorum, pariter hunc
errorem, quem conantur isti persuadere, damnaverint:
successor quoque ejus sanctus Papa Zosimus