PL 44, col. 505

De anima et ejus origine (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: A Treatise on the Soul and its Origin 2.16 · A Treatise on the Soul and its Origin 2.17 · A Treatise on the Soul and its Origin 2.0

sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus
fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum
coelorum: tamen teneat etiam meum in hac parte
non invidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque
divinae et effectum amplificet et affectum. »
Haec verba in secundo ejus libro lecta descripsi. Numquid
in hac causa erroris audaciam, temeritatem, praesumptionem
habere quispiam posset ampliorem? Ipse
sententiam dominicam recordatur, ipse commemorat,
ipse suis litteris interponit, ipse dicit, « quanquam
sententia illa principalis obsistat, Quia qui non
renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in
regnum coelorum; » et audet tamen suae censurae levare
cervicem contra sententiam principalem! « Teneat, »
inquit, « etiam meum non invidentis assensum: »
qui dicit animas non baptizatorum temporarie
mereri paradisum; propter has enim, latronem
atque Dinocratem, tanquam praescribendo, vel potius
praejudicando commemorat: in resurrectione autem
in meliora transferri et regni coelorum percipere
praemium: « quanquam sententia, » inquit, « principalis
obsistat. » Jam ergo ipse considera, quaeso te,
frater, quisquis cuipiam praebet assensum adversus
auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam
merebitur principis?
17.
Novellos haereticos Pelagianos justissime conciliorum
catholicorum et Sedis Apostolicae damnavit
auctoritas, eo quod ausi fuerint non baptizatis parvulis
dare quietis et salutis locum, etiam praeter
regnum coelorum. Quod ausi non fuissent, nisi negarent
eos habere originale peccatum, quod opus esset
absolvi per Baptismatis sacramentum. Iste autem sicut
catholicus dicit, parvulos originali obstrictos esse
peccato, et tamen eos ab hujusmodi vinculo sine lavacro
regenerationis absolvit, et post mortem in paradisum
misericors mittit; post resurrectionem vero
etiam in regnum coelorum misericordior introducit.
Talis sibi Saül misericors visus est, quando pepercit
regi quem Deus praecepit occidi: sed merito inobediens
misericordia, vel misericors inobedientia reprobata
atque damnata est [(I Reg. XV)] : ut caveat
homo, ne ab illo misericordiam mereatur homo, contra
ejus sententiam a quo factus est homo. Intonat
per os proprii corporis Veritas: Si quis non fuerit
renatus ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum
Dei [(Joan. III, 5)]
. Atque ut ab hac sententia exceptos
martyres faciat, quibus contigerit ante pro
Christi nomine occidi, quam Christi Baptismate dilui,
dicit alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me,
inveniet eam [(Matth. X, 39)]
. Et ne cuiquam qui non renatus
fuerit christianae fidei lavacro, promittatur peccati
originalis abolitio, clamat Apostolus: Per unius
delictum in omnes homines ad condemnationem [(Rom. V,
18)]
. Contra quam condemnationem Dominus unum esse
ostendens salutis auxilium: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit,
condemnabitur
[(Marc. XVI, 16)]
. Cujus mysterium
credulitatis in parvulis per eorum responsionem a
quibus gestantur, impletur; ne si factum non fuerit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.