PL 44, col. 642

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ipsa, in quibus vix est, ut dixi, quarta pars voluminis
mei, quae velut infirmiora existimans, quatuor tuorum
grandiorum voluminum strepitu, quasi quadrigarum
impetu prosternere et conculcare molitus es, consideratione
multo plurium caeterorum, quae attingere timuisti,
inconcussa manere monstrantur: quod ostendere
pene superfluum est. Admonendi enim sunt potius
qui hoc nosse desiderant, ut non eos pigeat
utrumque legere, et quod scripsi, et quod respondere
voluisti. Ita enim se res ipsa declarat atque indicat,
ut nimium tardi sint, qui hoc a nobis postulent demonstrari.
3.
Nunc ergo quia video te veritate desertum, ad
maledicta esse conversum, ita distribuam disputationem
meam, ut ostendam prius quantis et qualibus
Ecclesiae catholicae doctoribus nomine Manichaeorum
intolerabilem facere non cuncteris injuriam, et cum
me appetis, in quos tela sacrilega jaculeris. Deinde
monstrabo, quod tu ipse sic adjuvas Manichaeorum
damnabilem et nefandae impietatis errorem, ut nullum
talem patronum nec in suis dilectoribus valeant invenire.
Tertio loco, quantum breviter potuero, sententiis
non meis, sed eorum qui fuerunt ante nos, et
adversus impios fidem catholicam defenderunt, inanes
argutias tuas et elaborata argumenta convincam.
Postremo, quoniam si te non correxeris, necesse tibi
erit etiam illos Ecclesiae catholicae oppugnare doctores,
atque contendere nec ipsos in hac quaestione catholicam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.