PL 44, col. 643

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

tenuisse veritatem, defendam contra te, Deo adjuvante,
et ipsorum et nostram fidem: ubi etiam id
poterit apparere, non solum tu verbis tuis, quod secundo
loco me demonstraturum esse promisi, sed
ipsum dogma Pelagianum, quod commune est omnibus
vobis, quantum adjuvet Manichaeos.
CAPUT II.
4.
Primam itaque partem distributionis
meae, quemadmodum exsequar, parumper adverte.
Nempe inter nos, quantum attinet ad intentionem
libri mei, cui te respondisse quatuor tuis jactas,
ista vertitur quaestio, quod ego dico sic nuptias esse
laudandas, ut nullo modo ad earum culpam vituperationemque
pertineat, quod omnes homines primorum illorum
hominum peccato nascuntur obnoxii. Hoc enim
qui negat, ipsa christianae fidei subvertere firmamenta
conatur. Hinc quippe factum est ut de nuptiis et
concupiscentia librum scriberem: nuptiarum scilicet
bonum discernens ab eo malo unde trahitur originale
peccatum. Tu autem dicis nuptias sine dubitatione
damnari, nisi quod ex eis nascitur, ab omni sit liberum
obligatione peccati: propter quod libris quatuor
te unum meum refutasse gloriaris. In quibus libris
volens homines avertere a fide catholica fundatissima,
et ad novitatem vestri erroris adducere, saepe incutis legentium
sensibus Manichaeae pestis horrorem: quasi malum
naturale cum Manichaeis sapiat, qui dicit infantes
secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis
antiquae prima nativitate contrahere, et ob hoc secunda
indigere, ut per lavacrum regenerationis prius
peccati originalis remissione purgentur, et in Dei filios
adoptati in regnum Unigeniti transferantur. Hoc
de Manichaeorum nomine et crimine faciebat etiam
Jovinianus, negans Mariae sanctae virginitatem, quae
fuerat dum conciperet, permansisse dum pareret:
tanquam Christum cum Manichaeis phantasma crederemus,
si matris incorrupta virginitate diceremus
exortum. Sed in adjutorio ipsius Salvatoris, sicut
spreverunt Catholici velut acutissimum quod Jovinianus
exseruerat argumentum, et nec sanctam Mariam
pariendo fuisse corruptam, nec Dominum phantasma
fuisse crediderunt, sed et illam virginem mansisse
post partum, et ex illa tamen verum Christi corpus
exortum: sic spernent vestra calumniosa vaniloquia,
ut neque cum Manichaeis astruant mali naturale principium,
et secundum antiquam et veram catholicam
fidem nullo modo dubitent Christum in evacuando
chirographo paterni debiti liberatorem credere parvulorum.
CAPUT III.
5.
Sed tu qui tam crebro nobis Manichaeorum
nomen opponis, quos et quales viros et
quantos fidei catholicae defensores tam exsecrabili
criminatione appetere audeas, si evigilas intuere. Non
quidem omnium de hac re sententias, nec omnes
eorum, quos commemorabo, me congregaturum esse
polliceor; quia nimis longum est, et necesse esse non
arbitror: sed ponam pauca paucorum, quibus tamen
nostri contradictores cogantur erubescere et cedere;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.