PL 44, col. 644
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
si ullus in eis vel Dei timor, vel hominum pudor tantum
malum pervicaciae superaverit. Irenaeus Lugdunensis
episcopus non longe a temporibus Apostolorum
fuit: iste ait, « Non aliter salvari homines ab
antiqua serpentis plaga, nisi credant in eum qui secundum
similitudinem carnis peccati in ligno matyrii
exaltatus a terra omnia traxit ad se, et vivificavit,
mortuos » [(Lib. 4, cap. 5)] . Item idem ipse: « Quemadmodum
adstrictum est, » inquit, « morti genus humanum
per virginem, solvatur per virginem, aequa lance
disposita, virginalis inobedientia per virginalem obedientiam.
Adhuc enim protoplasti peccato per correptionem
primogeniti emendationem accipiente,
serpentis prudentia devicta per simplicitatem columbae,
vinculis illis resoluti sumus, per quae alligati
eramus morti » [(Lib. 5, cap. 19)] . Videsne antiquum
hominem Dei, quid de antiqua serpentis plaga sentiat?
quid de similitudine carnis peccati, per quam sanatur
plaga serpentis in carne peccati? quid de protoplasti
peccato, per quod alligati fueramus?
6.
Multo autem apertius de eadem fide beatissimus
martyr et episcopus Cyprianus: « Si homines, »
inquit, « impedire aliquid ad consecutionem gratiae
posset, magis adultos et provectos et majores natu
possent impedire peccata graviora. Porro autem si
gravissimus delictoribus et in Deum multum ante peccantibus,
cum postea crediderint, remissa peccatorum
datur, et a Baptismo atque gratia nemo prohibetur;
quanto magis prohiberi non debet infans, qui
recens natus nihil peccavit, nisi quod secundum Adam
carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima
nativitate contraxit? Qui ad remissam peccatorum
accipiendam hoc ipso facilius accedit, quod illi remittuntur,
non propria, sed aliena peccata » [(Epist. 64,
ad Fidum)] .
7.
Reticium ab Augustoduno episcopum magnae
fuisse auctoritatis in Ecclesia tempore episcopatus
sui, gesta illa ecclesiastica nobis indicant, quando in
urbe Roma Melchiade Apostolicae Sedis episcopo
praesidente, cum aliis judex interfuit, Donatumque
damnavit, qui prior auctor Donatistarum schismatis
fuit, et Caecilianum episcopum Ecclesiae Carthaginensis
absolvit. Is cum de Baptismo ageret, ita locutus
est: « Hanc igitur principalem esse in Ecclesia
indulgentiam, neminem praeterit, in qua antiqui criminis
omne pondus exponimus, et ignorantiae nostrae
facinora prisca delemus, ubi et veterem hominem
cum ingenitis sceleribus exuimus. » Audis antiqui
criminis pondus, audis prisca facinora, audis cum
sceleribus ingenitis hominem veterem: et audes adversus
haec ruinosam construere novitatem!
8.
Olympius Hispanus episcopus, vir magnae in