PL 44, col. 652

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ut nec ipsius corporis membra exhibeat iniquitatis
arma peccato [(Rom. VI, 13)] .
18.
Sed audi quod ad rem praesentem spectat, quid
de peccato primi hominis ad nos etiam pertinente dicat
iste sanctus sine ulla ambiguitate Basilius. Quod
etsi reperi interpretatum, tamen propter diligentiorem
veri fidem, verbum e verbo malui transferre de
graeco. In sermone de Jejunio: « Jejunium, » inquit,
« in paradiso lege constitutum est. Primum enim
mandatum accepit Adam: A ligno sciendi bonum et
malum non manducabitis [(Gen. II, 17)]
. Non manducabitis
autem, jejunium est, et legis constitutionis initium.
Si jejunasset a ligno Eva, non isto indigeremus
jejunio. Non enim opus habent valentes medico, sed
male habentes [(Matth. IX, 12)] . Aegrotavimus per
peccatum, sanemur per poenitentiam. Poenitentia vero
sine jejunio vacua est. Maledicta terra spinas et tribulos
pariet [(Gen. III, 17, 18)]
. Contristari ordinatus es,
numquid deliciari? » Et paulo post in eodem sermone,
idem ipse: « Quia non jejunavimus, » inquit, « decidimus
de paradiso. Jejunemus ergo, ut ad eum redeamus » [(Serm. 1)] .
Haec atque hujusmodi alia sancti
Basilii si legisses, vel si lecta fideliter considerare
voluisses, nunquam profecto de litteris ejus ad offundendas
nebulas ignorantibus, ea quae nihil ad quaestionem
quae inter nos vertitur pertinent, in his tuis
libris nescio qua mente posuisses. Audis quod isto non
indigeremus jejunio, si homo jejunii legem non fuisset
in paradisi felicitate transgressus; et negas peccato
illorum hominum obnoxios caeteros nasci. Audis adjunctum,
« Non enim sani indigent medico; » et negas
nos sanitatem, in qua creati sumus, peccato illorum
hominum perdidisse? Audis sententiam, quae prolata
est in primum hominem peccatorem, Spinas et tribulos
terra pariet tibi, ad nos etiam pertinere; et negas
obnoxios esse peccato, quos eidem cernis obnoxios
esse sententiae? Audis ad paradisum nos, unde decidimus,
redire debere; et negas ad nos eorum peccatum,
qui soli tunc homines in paradiso fuerant, in
quibus et nos fuimus, pertinere?
19.
Quid hinc plura? Vide jam utrum sufficiant
tibi ex Orientis partibus duo isti tam insignes viri, et
tam clara praediti sanctitate, et, sicut fertur, etiam
carne germani. Sed dic non sufficere. Habemus
alios orientales episcopos quatuordecim, Eulogium,
Joannem, Ammonianum, Porphyrium, Eutonium,
Porphyrium, Fidum, Zoninum, Zoboennum, Nymphidium,
Chromatium, Jovinum, Eleutherium,
Clematium, quos uno loco simul inventos in istum
consessum introducere valeamus; illos ipsos qui Pelagio
judices praesederunt, cumque ut homines, nullo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.