PL 44, col. 653

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ex altera parte urgente adversario putantes catholicum,
tanquam catholicum pronuntiarunt. Nisi enim in eorum
conspectu audituque damnasset eos qui dicunt, « quod
peccatum Adae ipsum solum laeserit, et non genus humanum;
et quod infantes nuper nati in eo statu sint,
in quo Adam fuit ante peccatum; et infantes etiamsi
non baptizentur, habere vitam aeternam; » nullo
modo inde nisi damnatus exisset. Quid enim vobis
prodest, quod nescio quas ansas atque uncos, arte
nescio cujus perplexitatis inseritis, ne simplicia pateant,
et clara luceant? Quis enim non videat, quomodo
ista illi judices accipere potuerunt, scilicet
secundum catholicam fidem, quae ubique parvulos
exorcizando et exsufflando de potestate eruit tenebrarum;
non sicut exponuntur, vel potius componuntur
a vobis? Et tamen dicere potuistis, « Adae peccatum
non propagatione, sed imitatione laesisse genus humanum;
et infantes nuper natos non in eo statu esse,
in quo fuit Adam ante peccatum, quod ille praecepti
capax fuerit, isti adhuc non sint. » His nebulis illud
judicium se putat illusisse Pelagius, vosque ad hoc
nefas toto capite annuitis, et tot ab illo episcopos
irrisos esse ridetis. Sed numquid, « infantes etiamsi
non baptizentur, habere vitam aeternam, » ulla calliditate
in aliud detorquere, vel ullis foliis ficulneis
operire potuistis? Eos enim qui hoc dicunt, non potuit
apud catholicos judices nisi damnare Pelagius:
et quod sentiebat, damnavit coram hominibus, damnari
metuens ab hominibus. Nam si hoc non sentitis,
nobis utique consentitis. Sed quia nobis non consentitis,
illud sine dubitatione sentitis. Ac per hoc
orientales vos judices damnant, a quibus Pelagius
damnari timens, eos qui sentiunt ista damnavit, cum
eis quos damnavit profecto damnandus, quia id quod
negavit ore, corde servavit. Nam quod verbis ejus
anathematur, in litteris ejus invenitur. Sed nunc
cum illo non ago: tu quid dicis, cum quo mihi nunc
res est? Ecce adsunt tot judices orientales: leguntur
gesta ecclesiastica, quae apud eos sunt habita. Legitur
objectum esse Pelagio, « quod dicat infantes etiam
non baptizatos habere vitam aeternam. » Legitur
Pelagius eos damnasse, qui hoc dicunt: neque enim
illos judices aliter potuisset evadere. Nunc ipse quid
dicis? Habebunt vitam aeternam parvuli, etiamsi non
baptizati ex hac vita emigraverint, an non habebunt?
Si dixeris, Habebunt: Pelagii tui te verba damnabunt,
et illi omnes a quibus timuit ipse damnari. Si autem
dixeris, Non habebunt: quaero qua causa innocens
imago Dei vitae privatione punietur, si nullum peccatum
ex humana propagatione contrahitur. Si vero
contrahitur, cur Manichaei dicuntur, qui hoc sentiunt,
a quibus Pelagius damnatus fuisset, nisi hoc
se sentire finxisset?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.