PL 44, col. 654
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
20.
Tu interim babes in conspectu, non solum Occidentis,
verum etiam Orientis episcopos. Nam qui
nobis deesse videbantur, plures Orientis invenimus.
Omnes uno eodemque modo credunt, per unum hominem
peccatum intrasse in mundum, et per peccatum
mortem, et ita in omnes homines pertransisse, in
quo omnes peccaverunt [(Rom. V, 12)] : qui modus hic
est, ut peccato illius unius hominis primi omnes nasci
credantur obnoxii. Si hoc qui dicit, Manichaeus abs te
dicitur: istos aspice, istis erubesce, istis parce, vel
tibi potius, ne rector et habitator illorum tibi forte
non parcat. Si autem istos Manichaeos esse non dicis,
nec me poteris invenire cur dicas. Neque enim me ob
aliud hoc esse dicis, nisi quia de peccato primi hominis,
cui omnes carnalis nativitas obligavit, nec inde
quemquam nisi spiritualis nativitas solvit, quod credunt
credo, quod tenent teneo, quod docent doceo,
qnod praedicant praedico. Istis cede, et non me caedes:
acquiesce istis, et quiesces a me. Postremo, si
mihi per eos fieri non vis amicus, saltem peto, ne per
me illorum efficiaris inimicus. Sed quomodo non efficieris,
si in isto errore permanseris? Quanto ergo
melius, ut his accedas, ab illo recedes. Tantumno
apud te possunt Pelagius et Coelestius, ut a solis ortu
usque ad occasum tot ac tantos catholicae fidei doctores
et defensores, antiquos et nostrae aetati contiguos,
dormientes et manentes, non solum deserere, verum
etiam Manichaeos audeas appellare? Miror si hoc aliquando
ex tuo poterit ore procedere, quod te tamen
clamare pravitas tui compellit erroris. Sed mirum si
in facie hominis tantum intervallum est inter frontem
et linguam, ut in hac causa frons non comprimat
linguam.
CAPUT VI.
21.
Sed quid mussites, novi. Dic
jam, dic, audiamus. In extremo tui operis de quo
nunc agimus, id est, in quarti libri parte novissima,
« Sanctus Joannes, » inquis, « Constantinopolitanus
negat esse in parvulis originale peccatum. In ea
quippe homilia, quam de baptizatis habuit: Benedictus,
inquit, Deus qui fecit mirabilia solus, qui fecit
universa, et convertit universa. Ecce libertatis serenitate
perfruuntur qui tenebantur paulo ante captivi,
et cives Ecclesiae sunt qui fuerunt in peregrinationis
errore, et justitiae in sorte versantur qui fuerunt
in confusione peccati. Non enim tantum sunt liberi,
sed et sancti: non tantum sancti, sed et justi:
non solum justi, sed et filii: non solum filii, sed et
haeredes: non solum haeredes, sed et fratres Christi:
nec tantum fratres Christi, sed et cohaeredes: non
solum cohaeredes, sed et membra: non tantum membra,
sed et templum: non tantum templum, sed et
organa Spiritus. Vides quot sunt Baptismatis largitates:
et nonnulli deputant coelestem gratiam in peccatorum