PL 44, col. 655

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

tantum remissione consistere: nos autem
honores computavimus decem. Hac de causa etiam infantes
baptizamus: cum non sint coinquinati peccato,
ut eis addatur sanctitas, justitia, adoptio, haereditas,
fraternitas Christi, ut ejus membra sint » ( Homilia ad
Neophytos ).
22.
Itane ista verba sancti Joannis episcopi audes
tanquam e contrario tot taliumque sententiis collegarum
ejus opponere, cumque ab illorum concordissima
societate sejungere, et eis adversarium constituere?
Absit, absit hoc malum de tanto viro credere aut dicere.
Absit, inquam, ut Constantinopolitanus Joannes,
de Baptismate parvulorum, eorumque a paterno chirographo
liberatione per Christum, tot ac tantis coepiscopis
suis, maximeque Romano Innocentio, Carthaginensi
Cypriano, Cappadoci Basilio, Nazianzeno
Gregorio, Gallo Hilario, Mediolanensi resistat Ambrosio.
Alia sunt, in quibus inter se aliquando etiam doctissimi
atque optimi regulae catholicae defensores, salva
fidei compage non consonant, et alius alio de una re
melius aliquid dicit et verius. Hoc autem unde nunc
agimus, ad ipsa fidei pertinet fundamenta. Quisquis in
christiana fide vult labefactare quod scriptum est, Per
hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo
omnes vivificabuntur [(I Cor. XV, 21, 22)]
; totum quod in
Christum credimus auferre molitur. Omnino et parvulorum
salvator est Christus; omnino, nisi ab illo
redimantur, peribunt, quoniam sine carne ejus et
sanguine vitam habere non possunt. Hoc sensit, hoc
credidit, hoc didicit, hoc docuit et Joannes. Sed tu
ejus verba in vestrum dogma convertis. Peccata dixit
parvulos non habere, sed propria. Unde illos innocentes
merito nuncupamus, secundum id quod ait
Apostolus, nondum natos nihil egisse boni sive mali [(Rom. IX, 11)] :
non secundum id quod ait, Per unius
inobedientiam peccatores constituti sunt multi [(Id. V,
19)]
. Poterat etiam noster Cyprianus hoc dicere de
parvulis quod Joannes: quandoquidem ait, « quod infans
natus nihil peccaverit, et quod ei remittantur
non propria, sed aliena peccata » [(Epist. 64, ad
Fidum)] . Comparans ergo eos Joannes majoribus,
quorum propria peccata dimittuntur in Baptismo,
dixit illos « non habere peccata; » non sicut verba
ejus ipse posuisti, « non coinquinatos esse peccato, »
dum vis utique intelligi, non eos peccato primi hominis
inquinatos. Verum hoc non tibi tribuerim, sed interpreti:
quanquam in aliis codicibus eamdem interpretationem
habentibus, non « peccato, » sed « peccatis »
legatur. Unde miror si non aliquis ex numero
vestro singularem maluit numerum scribere, ut illud
acciperetur unum, unde dicit Apostolus, Nam judicium
quidem ex uno in condemnationem, gratia autem
ex multis delictis in justificationem [(Rom. V, 16)]
. Ibi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.