PL 44, col. 660

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus?
Consepulti ergo sumus illi per Baptismum in
morte. Quid est, in morte illius baptizati sumus? Ut et
ipsi moriamur sicut et ille. Crux enim est Baptisma.
Quod ergo crux Christo et sepulcrum, hoc nobis
Baptisma factum est; tametsi non in eisdem ipsis.
Ipse namque carne et mortuus est et sepultus: nos autem
peccato in utroque. Quapropter non dixit, Complantati
morti; sed, similitudini mortis [(Rom. VI, 3-5)]
.
Mors namque et hoc et illud, sed non eidem ipsi subjacet:
sed haec quidem carnis Christi, nostra autem
peccati. Quemadmodum ergo illa vera, et haec » [(Homilia
10 in Epist. ad Romanos)] .
28.
Numquid dubitare jam poteris sanctum Joannem
tam longe esse a sensu vestro, quam non recedit
a sensu catholico? Numquid in ejus disputatione,
qua exponit Apostoli locum huic quaestioni quae inter
nos vertitur pernecessarium, ubi scriptum est, Per
unum hominem peccatum intravit in mundum, et caetera
quae connexa sunt, alicubi redolet quod vos
dicitis, propter imitationem hoc esse dictum, non
propter carnalem nativitatem? Nonne illo uno peccato
contaminata dicit esse omnia, et sic illud distinguit
a caeteris postea commissis introductisque peccatis,
quae vos dicitis ad imitationem, non ad propaginem
pertinere, ut non illa tantum, sed et hoc et illa
per gratiam Christi dicat interfici? Nonne de Baptismate
Apostoli verba, ubi ait, Quicumque baptizati
sumus in Christo, in morte illius baptizati sumus; sic
exponit, ut dicat ita eum peccato mori, qui baptizatur
in Christo, sicut carne est mortuus Christus;
quia in morte Christi baptizari nihil est aliud quam
peccato mori? Cui ergo peccato parvulus moritur, si
originale non traxit? An forte non in morte Christi
parvuli baptizantur? cum Apostolus non dixerit, Quidam;
sed, Quicumque baptizati sumus in Christo, in
morte ipsius baptizati sumus. An quando baptizantur
Baptismate christiano, dicturi estis quod non baptizentur
in Christo; ne vos episcopus Joannes sua definitione
suffocet, qui dicit hoc esse Baptismum eis
qui baptizantur in Christo, quod crux et sepulcrum
fuit Christo, ut quemadmodum ille mortuus est carne,
sic et istos intelligamus mortuos esse peccato?
Ecce cui viro, quam magno christianae fidei atque hujus
catholici dogmatis defensori, voluisti vestrum dogma
supponere, quasi dixerit, « parvulos primi hominis
non inquinatos esse peccato; » cum dixerit, « eos
non habere peccata: » quae non eum intelligi nisi
propria voluisse, ejus tam multa testimonia tamque
manifesta declarant.
CAPUT VII.
29.
Quid te igitur adjuvit, quod Joannis
Constantinopolitani, tanquam tibi suffragaretur,
testimonium posuisti? An ut unum verbum quasi ab eo
praetermissum, velut acuta calliditate captares, et tot

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.