PL 44, col. 661

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

verborum ejus quibus obruereris, tam ingentem tibi
aggerem commoveres? in tantum improvidus et incautus,
ut nec in ipsa homilia, ubi vix unum de quo
male intellecto decepti deciperetis, testimonium reperire
potuisti, adverteres sanctum Joannem Constantinopolitanum
satis evidenter expressisse, omnes
homines exceptis debitis propriis paterni esse chirographi
debitores. Et tamen posteaquam verba ejus interposuisti,
quibus intentionem tuam putasti aliquid
adjuvari, sequeris et dicis: « Cum igitur liquido clareat
hanc sanam et veram esse sententiam, quam
primo loco ratio, deinde Scripturarum munivit auctoritas,
et quam sanctorum virorum semper celebravit
eruditio, qui tamen veritati auctoritatem non suo tribuere
consensu, sed testimonium et gloriam de ejus
suscepere consortio, nullum prudentum conturbet
conspiratio perditorum. » Haec verba tua quo proficiunt,
nisi ut appareat, vel quomodo de hac causa
scire neglexeris catholicorum sententias sermonesque
doctorum; vel si eos nosse curasti, qua fraude coneris
circumvenire nescientes? Nam de ratione et de sanctarum
Scripturarum auctoritate ut nunc interim taceam;
hanccine sententiam, qua negatis peccato primi
hominis obnoxios parvulos nasci, sanctorum virorum
semper celebravit eruditio? Non hoc istis tot tantorumque
sanctorum et eruditorum, quae commemoravi,
testimoniis indicatur: imo e contrario puto quod
jam videas, quantum te opinio ista fefellerit; si tamen
non dolo agis atque id ante jam noveras. Sed ut melius
de te credam; si nunc primum ista cognoscis, si
de peccato primi hominis, quod eo sint obligati, qui
carnaliter generantur infantes, nec eo nisi spirituali
regeneratione solvuntur, nunc primum perspicis hoc
didicisse et docuisse tot sanctos, quod et nos didicimus
et docemus: muta jam istam mentem, obliviscere
hujus erroris, et propemodum furoris, quo in tot ac
tales patres Manichaeum jacularis opprobrium. Si nesciens
hoc fecisti, cur non miseram respuis imperitiam?
si sciens, cur non sacrilegam deponis audaciam?
30.
Convinceris undique: luce clariora sunt testimonia
tanta sanctorum. In quorum conventum te introduxerim
conspice. Hic est Mediolanensis Ambrosius,
quem magister tuus Pelagius tanta praedicatione
laudavit, ut diceret, « in libris ejus praecipue fidem
lucere Romanam, qui scriptorum inter Latinos flos
quidam speciosus enituit, ita ut ejus fidem et purissimum
in Scripturis sensum reprehendere nec inimicus
auderet. » Hic est et Constantinopolitanus Joannes,
quem tu in numero eruditorum ac sanctorum excellentissimum
in hac ipsa tua, cui respondeo, disputatione
posuisti. Hic est Basilius, cujus te verbis ad id
quod nunc agitur non pertinentibus, putasti aliquid
adjuvari. Hic sunt et caeteri, quorum te movere debeat
tanta consensio. Non est ista, sicut stilo maledico
scribis, « conspiratio perditorum. » In Ecclesia catholica
doctrinae sa nae studiis claruerunt; spiritualibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.