PL 44, col. 663

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus
ille descendens vulnera ejus acerba curasset.
Dicit, fuisse Adam, et in illo fuisse omnes; perisse
Adam, et in illo perisse omnes. Dicit, nos contagto
maculari antequam nascimur, nec humanum conceptum
esse iniquitatis exsortem, quia concipimur,
inquit, in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur;
sed et ipse partus habet contagia sua, nec
unum tantummodo habet ipsa natura contagium.
Dicit, diabolum feneratorem, a quo Eva maculata
obnoxiae successionis usuris omne genus defeneravit
humanum. Dicit, a diabolo Evam deceptam, ut supplantaret
virum, obligaret haereditatem. Dicit, Adam
ita morsu vitiatum esse serpentis, ut omnes illo vulnere
claudicemus. Dicit, per corporum viri et feminae
commixtionem neminem expertem esse delicti;
qui autem expers delicti est, id est Dominus Christus,
etiam hujusmodi esse conceptionis expertem. Dicit
tibi sanctus Innocentius, lavacro regenerationis praeteritum
vitium omne purgari, quod per illum accidit,
qui libero arbitrio cadens, in profunda demersus est.
Dicit, nisi manducaverint carnem Domini, et sanguinem
biberint, vitam parvulos habere non posse. Sanctus
Gregorius dicit, melius fuisse non excidere a ligno
vitae gustu amarissimo peccati, sed emendari nos
debere post lapsum. Dicit, nos ex bonis ad tristia devolutos,
et vult a tristibus ad meliora reparari; ut
quos gustus ligni vetiti condemnavit, Christi crux
gratia largiore justificet. Dicit, venerandam esse nativitatem,
per quam terrenae nativitatis vinculis liberamur.
Dicit, regeneratione ex aqua et spiritu purgari
maculas primae nativitatis, per quas in iniquitatibus
concipimur. Dicit tibi sanctus Basilius, nos aegritudinem
contraxisse peccati, quoniam Eva noluit a ligno
prohibito jejunare. Dicit postremo, nos de paradiso
decidisse, quia non jejunavimus, atque ut illo
redeamus, praecipit jejunemus. Dicunt tibi ore uno
tot sancti episcopi, Eulogius, Joannes, Ammonianus,
Porphyrius, Eutonius, Porphyrius alius, Fidus, Zoninus,
Zoboennus, Nymphidius, Chromatius, Jovinus,
Eleutherius, Clematius: Nos Pelagium non absolvimus,
nisi quia damnavit eos qui dicunt parvulos
etiamsi non baptizentur habere vitam aeternam. Jam
tu responde, utrum Deus justus nulli obnoxiam peccato
imaginem suam privare vita possit aeterna.
33.
Postremo sanctus episcopus Joannes dicit,
quem tu honorabiliter commemorasti, quem tu sicut
sanctum eruditumque laudasti, quem tu testimonium
et gloriam de consortio veritatis suscepisse dixisti:
etiam ipse dicit, Adam sic peccasse illud grande peccatum,
ut omne genus humanum in commune damnaret.
Dicit, in Lazari morte ideo flevisse Christum,
quia de perennitatibus excussa mortalitas inferos adamavit;
et quia eos qui immortales esse poterant,
diabolus fecit esse mortales. Dicit, ante peccatum hominis
omni modo bestias homini fuisse subjectas;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.