PL 44, col. 664

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

posteaquam vero peccatum illud intravit, coepisse a
nobis bestias formidari: usque adeo peccatum illud
primi hominis intelligi voluit ad omnes homines pertinere;
ubi quis non videat esse consequens, ut nulla
bestiarum parvulos laederet, nisi et ipsos illius peccati
vinculo nativitas carnalis obstringeret? Dicit in
eodem sermone, ex quo tu incautis obrepere voluisti,
quod nos Christus invenerit, et paterno chirographo
nostro quod scripsit Adam, et posterioribus
propriis debitis obligatos. Exponit Apostoli locum in
quo tota ista causa consistit, ubi scriptum est, Per
unum hominem peccatum intravit in mundum [(Rom. V,
12)]
, et caetera huic sententiae cohaerentia. Nec in tam
prolixa sua disputatione quod dicitis dicit, non propagatione
generis hoc peccatum in omnes homines, sed
imitatione transisse: imo e contrario quam se res aliter
habeat a coepiscoporum suorum sententiis non dissentiendo
demonstrat. Dicit enim, omnia peccato primi
hominis esse contaminata: et ne hoc non generatione
carnali, sed imitatione morali factum putetur; dicit,
Adam propterea dictum formam futuri, quia sicut
ille ex semetipso nascentibus, quamvis non manducaverint
de ligno, factus est causa mortis, quae per
cibum inducta est; ita et Christus iis qui ex ipso sunt,
tametsi nihil juste egerint, factus est provisor justitiae,
quam per crucem omnibus condonavit. Dicit,
Judaeum negantem virtute unius Christi mundum
posse salvari, de ipsius primi hominis peccato refutandum,
quo uno inobediente damnatus est mundus.
Dicit, non valde videri habere rationem, ut alius pro
alio damnetur, et tamen factum esse per Adam: unde
magis persuadet esse credendum, quod decentius et
rationabilius apparet, salvari alium pro alio; quod
impletur in Christo. Quis autem non videat, si peccatum
primi hominis non propagatione, sed imitatione
per omnes homines pertransiit, neminem pro
alio, sed suo damnari unumquemque peccato, quod
non alius in eum generando transmisit, sed ipse imitando
sua voluntate commisit? Dicit, per gratiam non
illud unum tantummodo primi hominis, sed etiam
post illud introeuntia interfecta esse peccata. Ubi
satis utique distinguit peccata posteriora, quae dici
possunt imitatione commissa, ab illo uno quod propagatione
pertransiit: et ostendit utraque interfecta
esse per gratiam, ut secundum Apostoli intentionem
plus appareat profuisse regeneratio, quam nocuerat
generatio. Sic enim exponit quod dictum est: Et non
sicut delictum, ita est et donum: nam judicium quidem
ex uno in condemnationem; gratia autem ex multis delictis
in justificationem [(Id. V, 16)]
. Qua sententia, imitatio
illa vestra, quod est novitium Pelagiani erroris
machinamentum, Paulo apostolo scribente, et Joanne
episcopo exponente subvertitur. Dicit etiam de ipso
Baptismo, exponens quod ait Apostolus, Quicumque
baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati
sumus [(Id. VI, 3)]
, nihil esse aliud in morte Christi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.