PL 44, col. 665
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
baptizari, quam peccato mori, sicut ille mortuus est
carne. Unde necesse est ut parvuli aut in Christo
non baptizentur, aut si baptizantur, in morte ejus
baptizentur; ac sic peccato ipsi quoque moriantur, et
quia non habent proprium, ab alieni illius, id est,
originalis, quod omnium commune factum est, contaminatione
mundentur.
34.
His tot ac tantis molibus virorum sanctorum
doctorumque vallatus, adhuc causam nostram putabis nullum assertorem de tanta multitudine invenire potuisse?
An tantam consensionem sacerdotum catholicorum, conspirationem
dicturus es perditorum? Nec sanctum
Hieronymum, quia presbyter fuit, contemnendum
arbitreris, qui graeco et latino, insuper et hebraeo,
eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens
Ecclesiam, in locis sanctis atque in Litteris sacris,
usque ad decrepitam vixit aetatem: omnesque
vel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque
parte orbis de doctrina ecclesiastica scripserant legit,
nec aliam de hac re tenuit prompsitque sententiam.
Qui cum exponeret Jonam prophetam, apertissime
dixit, quod etiam parvuli peccato offendentis Adam tenerentur
obnoxii [(In cap. 3)]
. Itane tuum sic amabis errorem,
in quem juvenili confidentia et humano lapsu
incautius decidisti, ut ab istis catholicae unitatis et
veritatis sacerdotibus, ex diversis orbis terrarum
partibus tanta inter se fidei concordia congruentibus,
in tam magna causa, ubi christianae religionis summa
consistit, non solum dissentire, sed eos audeas Manichaeos
insuper nuncupare? Quod si non facis, nec
mihi hoc juste facis, quem cernis in eadem causa
disputationibus meis, quibus adversus me ferociter
irritaris, illorum secutum fuisse vestigia. Si autem me
solum tali aspergis opprobrio, non ob aliud, nisi quia
de peccato primi hominis quod sentiunt sentio, quod
tenent teneo, quod praedicant praedico; quis te non videat
in me apertum jactare convicium, de illis occultum
quidem, sed tamen simile habere judicium? Et
tamen consideratis, ut alia taceam, vel Joannis episcopi
verbis de nostro paterno chirographo quod scripsit
Adam, quae verba in eo sermone, unde quod vovoluisti
protulisti, invenisse te credo; vel episcopi
Ambrosii, quod de commixtione maris et feminae
nullus potest expers esse peccati, quae in meo libro
legisti, sed in tuis attingere timuisti; etsi coram hominibus
sit dura frons tua, erubescit coram Deo mens
tua.
35.
Ego quidem pro dilectione quae mihi est erga
te, quam Deo propitio quibuslibet conviciis absit ut
de medullis mei cordis exstirpes, mallem, fili Juliane,
ut juventute meliore atque fortiore te vinceres, et
animositatem (quid aliud quam humanam?), qua
cupis tuam, qualiscumque sit, quoniam tua jam facta
est, praevalere sententiam, potentiore pietate superares;