PL 44, col. 666

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

et sicut Polemo, luxuriae coronis sensim capite
detractis eisque abjectis, manum pallio subdidit, os
et vultum formavit ad verecundiam, ad extremum
totum se illi, ad quem deridendum venerat, discipulum
tradidit; sic et tu loquentibus tibi tot venerabilibus
viris, maximeque episcopo Ambrosio in integritate
catholicae fidei etiam tui mali doctoris et deceptoris
ore laudato, et episcopis Basilio et Joanne,
quos tu quoque in sanctis eruditis veridica attestatione
posuisti, tanquam coronas ebriosorum abjiceres
laudes Pelagianorum, quibus tanquam magnus eorum
defensor extolleris; et stilum, ut mitius dixerim,
contumeliosum, non tanquam pallio pudoris absconderes,
sed tanquam manu emendatiore confringeres;
tuumque pectus veritate complendum, non Platonico
Xenocrati, sed istis sacerdotibus christianis, vel potius
in eis ipsi Domino Christo, non velut qui nunc
primum veneris, traderes, sed velut qui recesseras,
redderes. Quod si tibi consilium meum displicet, age
ut placet. Ego enim et si correctus fueris, quae majora
vota mea sunt, abundantius cumulatiusque gaudebo:
et si, quod abominor, in hac pravitate permanseris,
ex opprobriis tuis fructuosum habebo, et
pro me coelestis mercedis augmentum, et de te misericordis
doloris aculeum.
CAPUT VIII.
36.
Sed quoniam jam ostendi,
quot et quales et quantos viros fidei catholicae defensores
atque doctores falsos facias Manichaeos; audi jam
parumper, inerudita temeritate quantum veros adjuves
Manichaeos. Hoc enim me secundo loco disputationis
meae demonstraturum esse promisi. Manichaei,
quod etiam te satis nosse indicasti, duas naturas,
unam boni, alteram mali, ex diversis atque inter se
adversis coaeternisque principiis, vanitate sacrilega
nefandi erroris inducunt. Contra quos catholica
fides, Dei tantummodo sine initio naturam praedicat,
summi scilicet atque incommutabilis boni, hoc
est, illius ineffabilis Trinitatis: a quo summo, ut dictum
est, atque incommutabili bono universam conditam
dicit esse creaturam, naturasque omnes bonas,
quamvis impares Creatori, quia ex nihilo creatas,
ideoque mutabiles: ita ut omnino nulla natura sit,
quae non aut ipse sit, aut ab ipso facta sit; ut quantacumque
aut qualiscumque natura sit, in quantum
natura est, bonum sit.
37.
Quaerunt itaque a nobis, unde sit malum. Respondemus,
Ex bono, sed non summo et incommutabili
bono. Ex bonis igitur inferioribus atque mutabilibus
orta sunt mala. Quae mala licet intelligamus non esse
naturas, sed vitia naturarum: tamen simul intelligimus
ea, nisi ex aliquibus et in aliquibus naturis esse
non posse; nec aliquid esse malum, nisi a bonitate
defectum. Sed cujus defectum, nisi alicujus sine dubitatione
naturae? Quia et ipsa voluntas mala, nonnisi
alicujus voluntas est profecto naturae. Et angelus
quippe et homo naturae sunt. Non enim potest esse

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.