PL 44, col. 668
Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
sint duae naturae, una boni, altera mali? Necesse est
enim ut aut nulla sint mala, aut ex bonis naturis
sint, aut ex malis. Si dixerimus nulla esse mala,
frustra dicimus Deo, Libera nos a malo [(Matth. VI, 13)]
.
Si autem dixerimus, non oriri mala nisi ex malis,
Manichaea pestilentia triumphabit, totumque vastabit,
et ipsius Dei tanquam mutabilem naturam malae naturae
commixtione violabit. Relinquitur ergo, ut
mala ex bonis esse fateamur: quia si hoc negaverimus,
ex malis erunt, et Manichaeis utique suffragabimur.
39.
Tu itaque ubi dicis, « Cum secundum sententiam
Evangelii, ex fructibus suis arbor debeat agnosci,
hic audiendus putetur, qui dicit bonum esse conjugium,
de quo nihil aliud quam malum prodire definit: »
vis utique arborem bonam conjugium deputari,
de qua velut fructum malum nasci non vis hominem
contagio peccati originalis obstrictum; nec vides necesse
tibi esse adulterium constituere arborem malam,
si conjugium est arbor bona. Ac per hoc, si de
conjugio qui nascitur, conjugii fructus est, et ideo
debet esse sine vitio, ne fructus malus nascatur ex
arbore bona; sequitur ut qui de adulterio nascitur,
non debeat nasci sine vitio, ne fructus bonus nascatur
ex arbore mala: quoniam Dominus nec a bona arbore
fieri fructus malos, nec a mala bonos, divina
auctoritate definit. Ut ergo hinc exeas, quia nec de
adulterio dicis hominem nasci posse cum vitio, negabis
adulterium esse arborem malam, ne ille qui
secundum te sine vitio de adulterio nascitur, contra
definitionem Domini bonus fructus nasci de mala
arbore videatur. Nega ergo etiam conjugium esse
arborem bonam, et errasse te ut hoc diceres confitere.
Sed dicturus es, non de adulterio nasci hominem,
qui per adulterinum concubitum gignitur. Unde
igitur? « De natura, » inquis, « humana, quae in
adulteris quoque Dei opus est, non ipsorum. » Cur
ergo eodem modo non intelligis, nec de conjugio nasci
hominem, qui per concubitum gignitur conjugalem;
sed de natura similiter humana, quae in conjugibus
quoque Dei opus est, non ipsorum: atque ita bonitati
non tribui nuptiarum, quod malum nascentes
trahunt de vitio naturae; sicut non tribuitur iniquitati
adulteriorum, quod bonum nascentes trahunt de institutione
naturae? Tu autem intelligis arborem bonam,
non quam Christus intelligi voluit, id est, hominis
voluntatem bonam, sed ipsum opus Dei, id est,
hominum vel nuptias, vel naturam. Et quia bona sunt
haec opera Dei, malum inde non posse dicis existere,
quia malum fructum bona arbor non potest facere.
Ac sic adversus te ratiocinationem suam concludit
pro suo dogmate Manichaeus, quem verbis istis tuis
sic adjuvas, ut nihil magis optet audire, quam mala
ex bonis esse non posse. Hoc enim accepto, infert et
dicit tibi: Si malum esse non potest ex bono, unde
erit, nisi ex malo? Neque enim mala per se ipsa repente
auctore nullo existere potuerunt. Tu autem
dicis malum ex bono esse non posse, ne contra Evangelii
sententiam arbor bona faciat fructus malos. Remanet,