PL 44, col. 669

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

inquit, ut mali natura fuerit sempiterna, quae
potuerit mala generare; quia ex bonis ea non posse
fateris existere.
40.
Placetne tibi jam mutare sententiam, quam non
Manichaeis favendo, sed quid loquaris nesciendo, ad
adjuvandam Manichaeorum pestilentiam protulisti?
Quomodo enim diceret Christus, Aut facite arborem
bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam
et fructum ejus malum [Matth. XII, 33] (quandoquidem
hoc dicebat hominibus, quos ipse creaverat),
si ex ejus opere bono, quod est homo, malum non
posset existere, sicut tu sapis, arborem bonam constituens
bonum opus Dei, id est, nuptias hominum,
vel naturam; et ideo dicens, malum inde nasci non
posse, quia si ex bono malum nasci dixerimus, resistemus,
ut putas, ei qui dixit, Arbor bona fructus
malos non facit: cum scias ex angeli et hominis naturis
bonis, quas nulli parentes mali genuerant, sed
Deus summe bonus de nullis parentibus fecerat, non
fructus malos, sed ipsas malas arbores exstitisse, ex
quibus fructus nascerentur mali? Dominus autem
Jesus et Manichaeos vincit, quia unus homo, hoc est,
una natura potest utramque arborem facere; et te
vincit, quia ex natura bona potest mala arbor existere.
Ex quo falsum esse monstratur, quod in Manichaeorum
suffragium dicis, « mala ex bonis esse non posse; »
ut nisi ex natura mali, quam nefarius illorum error
inducit, non putentur mala esse potuisse.
41.
Neque enim uno tantum loco, ubi ex Evangelio
arborem bonam commemorandam putasti, sed aliis
etiam locis disputationis tuae, ista perversitate suffragatus
es Manichaeis: sicuti est illud, ubi rursus dixisti,
« Trahi peccatum per naturam non potest, quia
per opus Dei opus diaboli transire non sinitur. » Ad quod
tibi ego respondeo, Quomodo in opere Dei opus diaboli
manere sinitur, si per opus Dei transire non
sinitur? Quis enim dubitet pejus esse ut illic maneat,
quam ut illinc transeat? Quaeris fortasse, quomodo
opus diaboli maneat in opere Dei. Noli alibi
quaerere, ipsum diabolum recole. Opus Dei est, natura
utique angelica: invidia vero opus est ipsius
diaboli, quod opus et processit ex illo, et manet in
illo. Vanum est igitur quod dixisti, « Opus diaboli
per opus Dei non transire, » ubi perspicis et manere.
Manichaeus autem quantas tibi gratias agat, itane
nondum respicis? nondum expergisceris? Laborat
enim Manichaeus, ut ostendat, ex bono Dei opere malum
oriri non posse, ut, quod ipse vult, malum nisi
ex malo esse non posse credatur. Hic tu mirabilis
ejus adjutor, « Per opus, » inquis, « Dei malum
transire non sinitur: » ut ille tota facilitate concludat,
multo minus inde oriri posse, per quod nec transire
permittitur.
CAPUT IX.
42.
Audi tale aliud, imo gravius,
ubi Manichaeis identidem suffragaris. « Evanuit, » inquis,
« originale peccatum, quia non potest mali radix in eo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.