PL 44, col. 670

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quod donum Dei vocas locari. » Quod ego vide quam
manifesta veritate convincam. Nonne sensus hominis
donum Dei est? Et tamen ibi locavit inimicus ille
seminator radicem mali, quando peccatum homini
serpentina fraude persuasit [(Gen. III, 1-6)] . Nisi enim
radicem mali humanus tunc reciperet sensus, nullo
modo male suadenti accommodaretur assensus. Quid
dicam de radice omnium malorum avaritia? Et ubi
est haec, nisi in hominis anima? et quid est hominis
anima, nisi donum Dei? Quomodo ergo tu dicis, nisi
non considerando quid dicas, « radicem mali locari non
posse in dono Dei? » Sed Manichaeus, cui per istas
inconsideratas sententias tuas plurimum suffragaris,
quid tibi dicat attende. Si esse rationalem creaturam,
Dei donum est, et dicis locari non posse radicem mali
in dono Dei; quanto probabilius dicitur, oriri non
posse radicem mali ex dono Dei? Ac sic te suffragatore
introducit Manichaeus radicem mali ex illa quam non
a Deo creatam, sed Deo coaeternam fingit naturam
mali. Quoniam si dixeris, ex libero arbitrio naturae
bonae a Deo creatae ortam mali radicem (quod catholica
veritas dicit); illis verbis tuis te facillime superat,
ubi ais, « radicem mali locari non posse in dono Dei: »
quia et liberum arbitrium procul dubio est donum Dei.
Ac per hoc cum « mali radicem in dono Dei locari non
posse » dixisti, Manichaeo quod contra te diceret, tu dedisti.
Quia si non potest in bono locari malum, quod
tu dicis mihi; multo minus potest oriri ex bono malum,
quod ille dicit tibi. Ac sic concludet, non esse
malum nisi ex malo: ubi victor videbitur sibi, et erit
profecto, nisi et illi resistatur et tibi. Veritas ergo fidei
catholicae in his verbis vestris ideo vincit Manichaeum,
quia vincit et te ipsum. Nam si te non vinceret
dicentem, « non posse in dono Dei locari radicem
mali; » multo minus Manichaeum posset vincere dicentem,
non posse ex dono Dei oriri radicem mali. Sed
ut vincat ambos, nec aliunde oriri, nec alicubi esse
posse dicit radicem mali, nisi ex natura et in natura
rationali; cui esse naturam rationalem non est nisi
donum Dei: sed quoniam a summo atque incommutabili
bono de nihilo facta est, ut esset, quamvis mutabile,
tamen bonum; deficere a bono a quo facta est,
hoc est ex illa, vel in illa radix mali: quia nihil est
aliud malum, nisi privatio boni.
43.
Jam porro ubi dicis, « Rerum ratio non sinit ut de
bono malum et de justo iniquum aliquid proferatur; »
prorsus Manichaeorum verba dicis. Hoc enim asserunt,
non posse malum proferri nisi de malo; et ibi
tota eorum nefanda secta consistit, quia prius contendunt
malum proferri non posse de bono. Quod si
eis te auctore concesserimus, nihil nobis penitus remanebit,
unde illorum nefaria dogmata redarguere
valeamus. Hoc est autem, Iniquum de justo; quod est,
Malum de bono. Catholica igitur fides, ut et tibi et
illis resistat, hoc dicit, non prolatum esse malum nisi
de bono, et iniquum nisi de justo. Quia prius angelus
et homo, de quibus ista prolata sunt, boni erant utique

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.