PL 44, col. 694

Contra Julianum (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

castitatis bonum, dimicasse contra ingenitum concupiscentiae
malum, per Dei gratiam prius conflictatione
vincendum, postea novissima regeneratione sanandum?
Tu intelligis Judaeum esse qui dicit, « Non enim
quod volo bonum, hoc ago: » et hoc praeclaro intellectu, nec conversationis sordes in naturae refundis invidiam;
nec earum obscenitates Apostolorum et sanctorum
omnium consolaris injuriis:
et haec mala quae tu
non facis, faciebat Ambrosius cum collegis suis eadem
sentientibus, qui beatum Apostolum de se ipso dixisse
intelligit, Non quod volo facio bonum; sed quod nolo
malum, hoc ago; et, Video aliam legem in membris
meis, repugnantem legi mentis meae [(Rom. VII, 19, 23)]
;
et caetera hujusmodi? Isti ergo sancti talia docendo, suffodiunt,
sicut mihi objicis, murum pudoris, et vos
ob perfectionis praedicationem patimini invidiam? Sed
te, ut scribis, plurimum consolaris, quoniam laudis
genus est, ei displicuisse qui Apostolis non pepercit. Si
ego Apostolis dicendo talia non peperci; ergo nec
Ambrosius pepercit Apostolis, nec coepiscopi ejus
eadem sentientes. Si autem illi et ex Apostolis ista
didicerunt, et secundum Apostolos ista docuerunt,
quid me unum appetis? Ipsos aspice, ipsos etiam
atque etiam deposito paulisper tumore cervicis intuere.
Itane tandem, juvenis confidentissime, consolari
te debes, quia talibus displices, an lugere?
CAPUT IX.
31.
Sed jam quid egerimus per totum
istum librum, in summam sicut possumus breviter
colligamus. Proposuimus hic auctoritatis mole
sanctorum, qui episcopi ante nos, non solum sermone,
cum hic viverent, verum etiam scriptis, quae
posteritati relinquerent, fidem catholicam strenue
defenderunt; vestra argumenta confringere, quibus
dicitis: Si Deus homines creat, non possunt cum aliquo
malo nasci. Si nuptiae bonum sunt, nihil ex eis oritur
mali. Si in Baptismate peccata omnia remittuntur,
non possunt nati de renatis trahere originale peccatum.
Si justus est Deus, non potest in filiis parentum damnare
peccata, cum ipsis parentibus dimittat et propria.
Si perfectae justitiae capax est humana natura, habere
non potest vitia naturalia. Ad haec nos dicimus, et
Deum esse hominum creatorem, hoc est, et animae
et corporis; et bonum esse nuptias; et per Baptisma
Christi omnia peccata dimitti; et justum esse Deum;
et perfectae justitiae capacem humanam esse naturam:
et tamen cum haec omnia vera sint, obnoxios nasci
homines origini vitiatae, quae trahitur ex homine
primo; et ideo ire in damnationem, nisi renascantur
in Christo. Hoc autem probavimus catholicorum auctoritate
sanctorum, qui et hoc asserunt, quod de
originali peccato dicimus, et illa quinque esse vera
omnia confitentur. Ac per hoc non est consequens
ut hoc falsum sit, quia vera sunt illa. Tales quippe
ac tanti viri secundum catholicam fidem, quae antiquitus
toto orbe diffunditur, et hoc, et illa vera esse
confirmant; ut vestra fragilis, et quasi argutula novitas
sola auctoritate conteratur illorum: praeterquam
quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur.
Sed nunc auctoritate primitus eorum vestra est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.