PL 44, col. 898
De gratia et libero arbitrio (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Abstract 29 · Abstract 28 · Abstract 30
in quem non crediderunt
[(Rom. X, 14)]
? Ergo spiritus
gratiae facit ut habeamus fidem, ut per fidem impetremus
orando, ut possimus facere quae jubemur.
Ideo ipse Apostolus assidue legi praeponit fidem: quoniam
quod lex jubet, facere non valemus, nisi per fidem
rogando impetremus, ut facere valeamus.
29.
Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii,
nec datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere,
oramus ut credant? Quod prorsus faceremus
inaniter, nisi rectissime crederemus, etiam perversas
et fidei contrarias voluntates omnipotentem Deum ad
credendum posse convertere. Liberum quidem hominis
arbitrium pulsatur, ubi dicitur: Hodie si vocem
ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra [(Psal. XCIV,
8)]
. Sed nisi posset Deus etiam duritiam cordis auferre,
non diceret per prophetam: Auferam ab eis cor
lapideum, et dabo eis cor carneum. Quod de novo Testamento
fuisse praedictum, satis Apostolus ostendit,
ubi ait: Epistola nostra vos estis, scripta non atramento,
sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed
in tabulis cordis carnalibus [(II Cor. III, 2)]
. Quod non
ideo dictum putemus, ut carnaliter vivant qui debent
spiritualiter vivere: sed, quia lapis sine sensu est,
cui comparatum est cor durum, cui nisi carni sentienti
cor intelligens debuit comparari? Sic enim hoc
dicitur per Ezechielem prophetam: Et dabo eis, inquit, cor aliud, et spiritum novum dabo eis; et evellam
cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
ut in praeceptis meis ambulent, et justificationes meas
observent, et faciant eas: et erunt mihi in populum, et
ego ero eis in Deum, dicit Dominus
[(Ezech. XI, 19, 20)]
.
Numquid ergo possumus nisi absurdissime dicere,
bonum meritum bonae voluntatis in homine praecessisse,
ut evelleretur ab eo cor lapideum: quandoquidem
ipsum cor lapideum non significat nisi durissimam
voluntatem et adversus Deum omnino inflexibilem?
Ubi enim praecedit bona voluntas, jam non
est utique cor lapideum.
30.
Nam et alio loco per eumdem prophetam Deus
manifestissime ostendit, non propter eorum aliqua
bona merita, sed propter nomen suum ista facere,
ubi ait: Ego facio, domus Israel: sed propter nomen
meum sanctum quod profanastis in gentibus, quo intrastis
illuc: et sanctificabo nomen meum magnum quod
profanatum est in gentibus, quod profanastis in medio
eorum; et scient gentes quia ego sum Dominus, dicit
Adonai Dominus, cum sanctificatus fuero in vobis ante
oculos eorum. Et accipiam vos de gentibus, et congregabo
vos ex omnibus terris, et inducam vos in terram
vestram: et aspergam vos aqua munda, et mundabimini
ab omnibus immunditiis vestris, et ab omnibus idolis
vestris, et mundabo vos: et dabo vobis cor novum, et
spiritum novum dabo in vobis; et auferetur cor lapideum
de carne vestra, et dabo vobis cor carneum, et