PL 45, col. 1017
De dono perseverantiae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
et a labore proclives ad libidinem post concupiscentias
suas eant, propterea de praescientia Dei falsum
putandum est esse, quod dictum est? Nonne si
Deus illos bonos futuros esse praescivit, boni erunt, in
quantalibet nunc malignitate versentur; si autem malos,
mali erunt, in quantalibet nunc bonitate cernantur?
Fuit quidam in nostro monasterio, qui corripientibus
fratribus cur quaedam non facienda faceret,
et facienda non faceret, respondebat: Qualiscumque
nunc sim, talis ero qualem me Deus futurum esse
praescivit. Qui profecto et verum dicebat, et hoc vero
non proficiebat in bonum: sed usque adeo profecit
in malum, ut deserta monasterii societate fieret canis
reversus ad suum vomitum: et tamen adhuc qualis sit
futurus, incertum est. Numquid ergo propter hujusmodi
animas ea quae de praescientia Dei vera dicuntur,
vel neganda sunt vel tacenda; tunc scilicet, quando
si non dicantur, in alios itur errores?
CAPUT XVI.
39.
Sunt etiam qui propterea vel
non orant, vel frigide orant, quoniam Domino dicente
didicerunt, scire Deum quid nobis necessarium sit,
priusquam petamus ab eo [(Matth. VI, 8)] . Num propter
tales hujus sententiae veritas deserenda, aut ex Evangelio
delenda putabitur? Imo cum constet alia Deum,
danda etiam non orantibus, sicut initium fidei; alia
nonnisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem
perseverantiam: profecto qui ex se ipso hanc se habere
putat, non orat ut habeat. Cavendum est igitur,
ne dum timemus ne tepescat hortatio, exstinguatur
oratio, accendatur elatio.
40.
Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quaestio
ut dicatur impellit; et capiant qui possunt: ne forte
cum tacetur propter eos qui capere non possunt, non
solum veritate fraudentur, verum etiam falsitate capiantur,
qui verum capere, quo caveatur falsitas,
possunt. Facile est enim, imo et utile, ut taceatur
aliquod verum propter incapaces. Nam unde est illud
Domini, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis
illa portare modo [(Joan. XVI, 12)]
? et illud Apostoli, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed
quasi carnalibus: quasi parvulis in Christo lac vobis
potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec
adhuc quidem potestis
[(I Cor. III, 1, 2)]
? Quamvis modo
quodam dicendi fieri possit, ut id quod dicitur, et
parvulis lac, et grandibus esca sit. Sicut, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum [(Joan. I, 1)]
, quis christianus tacere potest?
quis capere? aut quid in doctrina sana potest inveniri
grandius? Quod tamen et parvulis non tacetur et grandibus,
nec parvulis occultatur a grandibus. Sed alia
est ratio verum tacendi, alia verum dicendi necessitas.
Causas verum tacendi longum est omnes quaerere
vel inserere: quarum tamen est et haec una, ne pejores